-
Benedictus, S., Regula monachorum. Text llatí segons el manuscrit de INDEX I
De generibus monachorum
1
Obsculta, o fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui, et
admonitionem pii patris libenter excipe et efficaciter comple, 2*
ut ad eum per oboedientiae laborem redeas, a quo per inoboedientiae
desidiam recesseras.
3*Ad
te ergo nunc mihi sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis
voluntatibus, Domino Christo vero regi militaturus, oboedientiae
fortissima atque praeclara arma sumis. 4*
In primis, ut quicquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici
instantissima oratione deposcas, 5 ut qui nos iam in
filiorum dignatus est numero computare non debet aliquando de malis
actibus nostris contristari. 6
Ita enim ei omni
tempore de bonis suis in nobis parendum est ut non solum iratus pater
suos non aliquando filios exheredet, 7 sed nec, ut
metuendus dominus irritatus a malis nostris, ut nequissimos servos
perpetuam tradat ad poenam qui eum sequi noluerint ad gloriam. 8
Exsurgamus ergo tandem aliquando excitante nos scriptura ac dicente: Hora
est iam nos de somno surgere, 9*
et apertis oculis nostris ad deificum lumen, attonitis auribus
audiamus divina cotidie clamans quid nos admonet vox dicens: 10
Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. 11
Et iterum: Qui habet aures audiendi audiat quid Spiritus dicat
ecclesiis. 12* Et quid dicit? Venite,
filii, audite me; timorem Domini docebo vos. 13 Currite
dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant. 14
Et quaerens Dominus in multitudine populi cui haec clamat operarium
suum, iterum dicit: 15 Quis est homo qui vult vitam et
cupit videre dies bonos? 16 Quod si tu audiens
respondeas: "Ego", dicit tibi Deus: 17 Si vis
habere veram et perpetuam vitam, prohibe linguam tuam a malo et labia
tua ne loquantur dolum; deverte a malo et fac bonum, inquire pacem et
sequere eam. 18
Et cum haec feceritis, oculi mei super vos et aures meas ad preces
vestras, et antequam me invocetis dicam vobis: Ecce adsum. 19
Quid dulcius nobis ab hac voce Domini invitantis nos, fratres
carissimi? 20*
Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus viam vitae. 21Succinctis
ergo fide vel observantia bonorum actuum lumbis nostris, per ducatum
Evangelii pergamus itinera eius, ut mereamur eum qui nos vocavit in
regnum suum videre. 22
In cuius regni tabernaculo si volumus habitare, nisi illuc bonis
actibus curritur, minime pervenitur. 23 Sed interrogemus
cum Propheta Dominum dicentes ei: Domine, quis habitabit in
tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? 24
Post hanc interrogationem, fratres, audiamus Dominum respondentem et
ostendentem nobis viam ipsius 35*
Haec complens Dominus expectat nos cotidie his suis sanctis monitis
factis nos respondere debere. 36 Ideo nobis propter
emendationem malorum huius vitae dies ad indutias relaxantur, 37
dicente Apostolo: An nescis quia patientia Dei ad paenitentiam te
adducit? 38 Nam pius Dominus dicit: Nolo mortem
peccatoris, sed convertatur et vivat. 39
Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi
eius, audivimus habitandi praeceptum, sed
si compleamus habitatoris officium. 40 Ergo
praeparanda sunt corda nostra et corpora sanctae praeceptorum
oboedientiae militanda. 41*
Et quod minus habet in nos natura possibile, rogemus Dominum ut
gratiae suae iubeat nobis adiutorium ministrare. 42 Et si,
fugientes gehennae poenas, ad vitam volumus pervenire perpetuam, 43
dum adhuc vacat et in hoc corpore sumus et haec omnia per hanc lucis
vitam vacat implere, 44 currendum et agendum est modo quod
in perpetuo nobis expediat. 45
Constituenda est ergo nobis dominici schola servitii. 46*
In qua institutione nihil asperum, nihil grave, nos constituturos
speramus; 47 sed et si quid paululum restrictius, dictante
aequitatis ratione, propter emendationem vitiorum vel conservationem
caritatis processerit, 48* non ilico pavore
perterritus refugias viam salutis quae non est nisi angusto initio
incipienda. 49*
Processu vero conversationis et fidei, dilatato corde inenarrabili
dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei,
50*
ut ab ipsius numquam magisterio discedentes, in eius doctrinam usque
ad mortem in monasterio perseverantes, passionibus Christi per
patientiam participemur, ut et regno eius mereamur esse consortes.
Amen. [Explicit
Prologus] INCIPIT
TEXTUS REGULAE [Regula
appellatur ab hoc quod oboedientum dirigat mores]
1*
Monachorum quattuor esse genera manifestum est. 2*
Primum coenobitarum, hoc est monasteriale, militans sub regula vel
abbate. 3*
Deinde secundum genus est anachoritarum, id est heremitarum, horum qui
non conversationis fervore novicio, sed monasterii probatione diuturna,
4*
qui didicerunt contra diabolum multorum solacio iam docti pugnare, 5
et bene exstructi fraterna ex acie ad singularem pugnam heremi, securi
iam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio contra vitia
carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, pugnare sufficiunt. Tertium vero monachorum taeterrimum genus est sarabaitarum,
qui nulla regula adprobati, experientia magistra, sicut aurum fornacis,
sed in plumbi natura molliti, 7 adhuc operibus servantes
saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. 8*
Qui bini aut terni aut certe singuli sine pastore, non dominicis sed
suis inclusi ovilibus, pro lege eis est desideriorum voluntas, 9* cum quidquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt
sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere. 10*
Quartum vero genus est monachorum quod nominatur gyrovagum, qui tota
vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per
diversorum cellas hospitantur, 11*
semper vagi et numquam stabiles, et propriis voluntatibus et guilae
illecebris servientes, et per omnia deteriores sarabaitis. 12*
De quorum omnium horum miserrima conversatione melius est silere quam
loqui. 13*
His ergo omissis, ad coenobitarum fortissimum genus disponendum,
adiuvante Domino, veniamus. 1*
Abbas qui praeesse dignus est monasterio semper meminere debet quod
dicitur et nomen maioris factis implere. 2* Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando
ipsius vocatur pronomine, 3 dicente apostolo: Accepistis
spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. 4* Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini quod
sit debet aut docere aut constituere vel iubere, 5 sed
iussio eius vel doctrina fermentum divinae iustitiae in discipulorum
mentibus conspargatur, 6 memor semper abbas quia doctrinae
suae vel discipulorum oboedientiae, utrarumque rerum, in tremendo
iudicio Dei facienda erit discussio. 7 Sciatque abbas
culpae pastoris incumbere quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis
minus potuerit invenire. 8Tantundem iterum erit ut, si
inquieto vel inoboedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia
adtributa et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita, 9
pastor eorum in iudicio Domini absolutus dicat cum propheta Domino: iustitiam
tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi;
ipsi autem contemnentes spreverunt me, 10 et tunc demum
inoboedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa mors. 11
Ergo, cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis
praeesse discipulis, 12*
id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat, ut
capacibus discipulis mandata Domini verbis proponere, duris corde vero
et simplicioribus factis suis divina praecepta monstrare. 13
Omnia
vero quae discipulis docuerit esse contraria in suis factis indicet
non agenda, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, 14
ne quando illi dicat Deus peccanti: Quare tu enarras iustitias meas
et adsumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam et
proiecisti sermones meos post te, 15 et: Qui in
fratris tui oculo festucam videbas, in
tuo trabem non vidisti.
16*
Non ab eo persona in monasterio discernatur. 17 Non unus
plus ametur quam alius, nisi quem in bonis actibus aut oboedientia
invenerit meliorem. 18 Non convertenti ex servitio
praeponatur ingenuus, nisi alia rationabilis causa exsistat. 19
Quod si ita, iustitia dictante, abbati visum fuerit, et de cuiuslibet
ordine id faciet. Sin alias, propria teneant loca,
20*
quia sive servus sive liber, omnes in Christo unum sumus et sub uno
Domino aequalem servitutis militiam baiulamus, quia non est apud Deum
personarum acceptio. 21 Solummodo in hac parte apud
ipsum discernimur, si meliores ab aliis in operibus bonis et humiles
inveniamur. 22 Ergo aequalis sit ab eo omnibus caritas, una
praebeatur in omnibus secundum merita disciplina. 23*
In doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper formam
servare in qua dicit: Argue, obsecra, increpa, 24*
id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum
magistri, pium patris ostendat affectum, 25*
id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, oboedientes
autem et mites et patientes ut in melius proficiant obsecrare,
neglegentes et contemnentes ut increpat et corripiat admonemus. 26*
Neque dissimulet peccata delinquentium; sed et mox ut coeperint oriri
radicitus ea ut praevalet amputet, memor periculi Heli sacerdotis de
Silo. 27*
Et honestiores quidem atque intellegibiles animos prima vel secunda
admonitione verbis corripiat, 28 improbos autem et duros ac
superbos vel inoboedientes verberum vel corporis castigatio in ipso
initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus verbis non
corrigitur, 29 et iterum: Percute filium tuum virga
et liberabis animam eius a morte. 30*
Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur, et scire
quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. 31*
Sciatque quam difficilem et arduam rem suscipit regere animas et
multorum servire moribus, et alium quidem blandimentis, alium vero
increpationibus, alium suasionibus; 32*
et secundum uniuscuiusque qualitatem vel intellegentiam, ita se
omnibus conformet et aptet ut non solum detrimenta gregis sibi
commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat. 33* Ante omnia, ne
dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum, ne
plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque
caducis, 34*
sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et
rationem redditurus est. 35
Et
ne causetur de minori forte substantia, meminerit scriptum: Primum
quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis,
36 et iterum: Nihil deest timentibus eum. 37
Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem
reddendam, 38*
et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat
pro certo quia in die iudicii ipsarum omnium animarum est redditurus
Domino rationem, sine dubio addita et suae animae. 39 Et
ita, timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus,
cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus, 40
et cum de monitionibus suis emendationem aliis subministrat ipse
efficitur a vitiis emendatus. III
DE ADHIBENDIS AD CONSILIUM FRATRIBUS 1
Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas
omnem congregationem et dicat ipse unde agitur, 2 et
audiens consilium fratrum tractet apud se et quod utilius iudicaverit
faciat. 3 Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus quia
saepe iuniori Dominus revelat quod melius est. 4 Sic autem
dent fratres consilium cum omni humilitatis subiectione, et non
praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit, 5* et magis in
abbatis pendat arbitrio, ut quod salubrius esse iudicaverit ei cuncti
oboediant. 6*
Sed sicut discipulos convenit oboedire magistro, ita et ipsum provide
et iuste condecet cuncta disponere. 7
In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea
temere declinetur a quoquam. 8
Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem, 9
neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve aut foris monasterium
contendere. 10
Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subiaceat. 11*
Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat,
sciens se procul dubio de omnibus iudiciis suis aequissimo iudici Deo
rationem redditurum. 12*
Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus, seniorum
tantum utatur consilio, 13 sicut scriptum est: Omnia fac
cum consilio et post factum non paeniteberis.
IV
QUAE SUNT INSTRUMENTA BONORUM OPERUM 1*
In primis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota
virtute. 2
Deinde proximum tamquam seipsum. 78* Officina vero ubi haec omnia diligenter operemur claustra sunt monasterii et stabilitas in congregatione. V
DE OBOEDIENTIA
1
Primus humilitatis gradus est oboedientia sine mora. 2 Haec
convenit his qui nihil sibi a Christo carius aliquid existimant. 3*
Propter servitium sanctum quod professi sunt seu propter metum
gehennae vel gloriam vitae aeternae, 4*
mox aliquid imperatum a maiore fuerit, ac si divinitus imperetur moram
pati nesciant in faciendo. 5 De quibus Dominus dicit: Obauditu
auris oboedivit mihi. 6 Et item dicit doctoribus: Qui
vos audit me audit. 7*
Ergo hii tales, relinquentes statim quae sua sunt et voluntatem
propriam deserentes, 14*
Sed haec ipsa oboedientia tunc acceptabilis erit Deo et dulcis
hominibus, si quod iubetur non trepide, non tarde, non tepide, aut cum
murmurio vel cum responso nolentis efficiatur, 15 quia
oboedientia quae maioribus praebetur Deo exhibetur -ipse enim
dixit: Qui vos audit me audit.
VI
DE TACITURNITATE 1
Faciamus quod ait propheta: Dixi: Custodiam vias meas, ut non
delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam. Obmutui
et humiliatus sum et silui a bonis. 2 Hic ostendit propheta, si a bonis eloquiis interdum
propter taciturnitatem debet taceri, quanto magis a malis verbis
propter poenam peccati debet cessari. 3*
Ergo, quamvis de bonis et sanctis et aedificationum eloquiis,
perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi
concedatur licentia, 4 quia scriptum est: In multiloquio
non effugies peccatum, 5 et alibi: Mors et vita in
manibus linguae. 6*
Nam loqui et docere magistrum condecet, tacere et audire discipulum
convenit. 7
Et ideo, si qua requirenda sunt a priore, cum omni humilitate et
subiectione reverentiae requirantur. 8 Scurrilitates vero
vel verba otiosa et risum moventia aeterna clausura in omnibus locis
damnamus et ad talia eloquia discipulum aperire os non permittimus.
VII
DE HUMILITATE
1
Clamat nobis scriptura divina, fratres, dicens: Omnis qui se
exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. 2
Cum haec ergo dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse
superbiae. 3 Quod se cavere propheta indicat dicens: Domine,
non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi
in magnis neque in mirabilibus super me. 4 Sed quid si
non humiliter sentiebam, si exaltavi animam meam?" sicut
ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam meam. 5*
Unde, fratres, si summae humilitatis volumus culmen adtingere et ad
exaltationem illam caelestem ad quam per praesentis vitae humilitatem
ascenditur volumus velociter pervenire, 6*
actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est quae in somnio
lacob apparuit, per quam ei descendentes et ascendentes angeli
monstrabantur. 7*
Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intellegitur
nisi exaltatione descendere et humilitate ascendere. 8
Scala vero ipsa erecta nostra est vita in saeculo, quae humiliato
corde a Domino erigatur ad caelum. 9* Latera enim
eius scalae dicimus nostrum esse corpus et animam, in qua latera
diversos gradus humilitatis vel 10*
Primus itaque humilitatis gradus est si, timorem Dei sibi ante oculos
semper ponens, oblivionem omnino fugiat 11 et semper sit
memor omnia quae praecepit Deus, ut qualiter et contemnentes Deum
gehenna de peccatis incendat et vita aeterna quae timentibus Deum
praeparata est animo suo semper evolvat. 12*
Et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, id est cogitationum,
linguae, manuum, pedum vel voluntatis propriae sed et desideria carnis,
13
aestimet se homo de caelis a Deo semper respici omni hora et facta sua
omni loco ab aspectu divinitatis videri et ab angelis omni hora
renuntiari. 14*
Demonstrans nobis hoc propheta, cum in cogitationibus nostris ita Deum
semper praesentem ostendit dicens: Scrutans corda et renes Deus; 18
Nam ut sollicitus sit circa cogitationes suas perversas, dicat semper
utilis frater in corde suo: Tunc ero inmaculatus coram eo si
observavero me ab iniquitate mea. 19
Voluntatem vero propriam ita facere prohibemur cum dicit scriptura
nobis: Et a voluntatibus tuis avertere. 20*
Et item rogamus Deum in oratione ut fiat illius voluntas in nobis. 21*
Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem cum cavemus
illud quod dicit sancta scriptura: Sunt viae quae putantur ab
hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit,
22 et cum item pavemus illud quod de neglegentibus dictum
est: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis.
23*
In desideriis vero carnis ita nobis Deum credamus semper esse
praesentem cum dicit propheta Domino: Ante te est omne desiderium
meum. 24* Cavendum ergo ideo
malum desiderium quia mors secus introitum delectationis posita est. 25
Unde scriptura praecepit dicens: Post concupiscentias tuas non eas. 26*
Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos 27
et Dominus de caelo semper respicit super filios hominum, ut
videat si est intellegens aut requirens Deum, 28*
et si ab angelis nobis deputatis cotidie die noctuque Domino factorum
nostrorum opera nuntiantur, 29 cavendum est ergo omni hora,
fratres, sicut dicit in psalmo propheta, ne nos declinantes in malo
et inutiles factos aliqua hora aspiciat Deus 30 et,
parcendo nobis in hoc tempore quia pius est et exspectat nos converti
in melius, ne dicat nobis in futuro: Haec fecisti et tacui. 31*
Secundus humilitatis gradus est si propriam quis non amans voluntatem
desideria sua non delectetur implere, 32
sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis: Non veni
facere voluntatem meam, sed eius qui me misit. 33*
Item dicit scriptura: Voluntas habet poenam et necessitas parit
coronam. 34*
Tertius humilitatis gradus est ut quis pro Dei amore omni oboedientia
se subdat maiori, imitans Dominum, de quo dicit apostolus: Factus
oboediens usque ad mortem. 35*
Quartus humilitatis gradus est si, in ipsa oboedientia duris et
contrariis rebus vel etiam quibuslibet inrogatis iniuriis, tacite
conscientia patientiam amplectatur 36 et sustinens non
lassescat vel discedat, dicente scriptura: Qui perseveraverit usque
in finem, hic salvus erit; 37 item: Confortetur cor
tuum et sustine Dominum. 38 Et ostendens fidelem pro Domino universa etiam
contraria sustinere debere, dicit ex persona sufferentium: Propter
te morte adficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis.
39 Et securi de spe retributionis divinae subsecuntur
gaudentes et dicentes: Sed in his omnibus superamus propter eum qui
dilexit nos. 40 Et item alio loco scriptura: Probasti
nos, Deus, igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum;
induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro. 41
Et ut ostendat sub priore debere nos esse, subsequitur dicens:
Imposuisti homines super capita nostra. 42*
Sed et praeceptum Domini in adversis et iniuriis per patientiam
adimplentes, qui percussi in maxillam praebent et aliam, auferenti
tunicam dimittunt et pallium, angarizati miliario vadunt duo, 43*
cum Paulo apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem sustinent
et maledicentes se benedicent. 44*
Quintus humilitatis gradus est si omnes cogitationes malas cordi suo
advenientes vel mala a se absconse commissa per humilem confessionem
abbatem non celaverit suum. 45 Hortans nos de hac re
scriptura dicens: Revela ad Dominum viam tuam et spera in eum. 46
Et item dicit: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in
saeculum misericordia eius. 47 Et item propheta: Delictum
meum cognitum tibi feci et iniustitias meas non operui. 48
Dixi: Pronuntiabo adversum me iniustias meas Domino, et tu
remisisti impietatem cordis mei. 49*
Sextus humilitatis gradus est si omni vilitate vel extremitate
contentus sit monachus, et ad omnia quae sibi iniunguntur velut
operarium malum se iudicet et indignum, 50 dicens sibi cum
propheta: Ad nihilum redactus sum et nescivi, ut iumentum factus
sum apud te et ego semper
tecum. 51*
Septimus humilitatis gradus est si omnibus se inferiorem et viliorem
non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat
affectu, 52
humilians se et dicens cum propheta: Ego autem sum uermis et non
homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. 53
Exaltatus sum et humiliatus et confusus. 54 Et item: Bonum
mihi quod humiliasti me, ut discam mandata tua. 55*
Octavus humilitatis gradus est si nihil agat monachus, nisi quod
communis monasterii regula vel maiorum cohortantur exempla. 56*
Nonus humilitatis gradus est si linguam ad loquendum prohibeat
monachus et, taciturnitatem habens, usque ad interrogationem non
loquatur, 57 monstrante scriptura quia in multiloquio
non effugitur peccatum, 58 et quia vir linguosus non
dirigitur super terram. 59*
Decimus humilitatis gradus est si non sit facilis ac promptus in risu,
quia scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam. 60*
Undecimus humilitatis gradus est si, cum loquitur monachus, leniter et
sine risu, humiliter cum gravitate vel pauca verba et rationabilia
loquatur, et non sit clamosus in voce, 61*
sicut scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis. 62*
Duodecimus humilitatis gradus est si non solum corde monachus sed
etiam ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet, 63
id est in opere Dei, in oratorio, in monasterio, in horto, in via, in
agro vel ubicumque sedens, ambulans vel stans, inclinato sit semper
capite, defixis in terram aspectibus, 64 reum se omni hora
de peccatis suis aestimans iam se tremendo iudicio repraesentari
aestimet, 65*
dicens sibi in corde semper illud quod publicanus ille evangelicus fixis in terram oculis
dixit: Domine, non sum dignus, ego peccator, levare oculos meos
ad caelos. 66 Et item cum propheta: Incurvatus sum
et humiliatus sum usquequaque. 67*
Ergo, his omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad
caritatem Dei perveniet illam quae perfecta foris mittit timorem,
68 per quam universa quae prius non sine formidine
observabat absque ullo labore velut naturaliter ex consuetudine
incipiet custodire, 69*
non iam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsa bona
et delectatione virtutum. 70 Quae Dominus iam in operarium
suum mundum a vitiis et peccatis Spiritu Sancto dignabitur demonstrare.
VIII
DE OFFICIIS DIVINIS IN NOCTIBUS
1
Hiemis tempore, id est a kalendas novembres usque in Pascha, iuxta
considerationem rationis, octava hora noctis surgendum est, 2*
ut modice amplius de media nocte pausetur et iam digesti surgant. 3
Quod vero restat post vigilias a fratribus qui psalterii vel lectionum
aliquid indigent meditationi inserviatur. 4* A Pascha autem usque ad supradictas novembres, sic temperetur hora ut vigiliarum agenda parvissimo intervallo, quo fratres ad necessaria naturae exeant, mox matutini, qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur.
IX
QUANTI PSALMI DICENDI SUNT NOCTURNIS HORIS
1Hiemis
tempore suprascripto, in primis versu tertio dicendum: Domine,
labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam. 2
Cui subiungendus est tertius psalmus et gloria.
3 Post hunc, psalmum nonagesimum quartum cum antefana,
aut certe decantandum. 4 Inde sequatur ambrosianum, deinde
sex psalmi cum antefanas. 5 Quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas et,
sedentibus omnibus in scamnis, legantur vicissim a fratribus in codice
super analogium tres lectiones, inter quas et tria responsoria
cantentur: 6 duo responsoria sine gloria dicantur;
post tertiam vero lectionem, qui cantat dicat gloriam. 7
Quam dum incipit cantor dicere, mox omnes de sedilia sua surgant, ob
honorem et reverentiam sanctae Trinitatis.
8
Codices autem legantur in vigiliis divinae auctoritatis, tam
veteris testamenti quam novi, sed et expositiones earum, quae a
nominatis et orthodoxis catholicis Patribus factae sunt. 9
Post has vero tres lectiones cum responsoria sua, sequantur reliqui
sex psalmi, cum alleluia canendi.
10 Post hos, lectio apostoli sequatur, ex corde recitanda, et versus, et
supplicatio litaniae, id est Quirie eleison. 11* Et sic finiantur
vigiliae nocturnae. X
QUALITER
AESTATIS TEMPORE AGATUR NOCTURNA LAUS 1
A Pascha autem usque ad kalendas novembres, omnis ut supra dictum est
psalmodiae quantitas teneatur, 2 excepto quod lectiones in
codice, propter brevitatem noctium, minime legantur, sed pro ipsis
tribus lectionibus una de veteri testamento memoriter dicatur, quam
brevis responsorius subsequatur. 3*
Et reliqua omnia ut dictum est impleantur, id est ut numquam minus a
duodecim psalmorum quantitate ad vigilias nocturnas dicantur, exceptis
tertio et nonagesimo quarto psalmo.
XI
QUALITER DIEBUS DOMINICIS VIGILIAE AGANTUR
1
Dominico die temperius surgatur ad vigilias. 2 In quibus
vigiliis teneatur mensura, id est, modulatis ut supra disposuimus sex
psalmis et versu, residentibus cunctis disposite et per ordinem in
subselliis, legantur in codice, ut supra diximus, quattuor lectiones
cum responsoriis suis. 3 Ubi tantum in quarto responsorio
dicatur a cantante gloria; quam dum incipit, mox omnes cum
reverentia surgant. 4
Post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii sex psalmi cum
antefanas sicut anteriores, et versu. 5 Post quibus iterum
legantur aliae quattuor lectiones cum responsoriis suis, ordine quo
supra. 6
Post quibus dicantur tria cantica de Prophetarum, quas instituerit
abbas; quae cantica cum alleluia psallantur. 7 Dicto
etiam versu et benedicente abbate, legantur aliae quattuor lectiones
de novo testamento, ordine quo supra. 8*
Post quartum autem responsorium incipiat abbas hymnum Te Deum
laudamus.
9
Quo perdicto, legat abbas lectionem de Evangelia, cum honore et timore
stantibus omnibus. 10 Qua perlecta, respondeant omnes Amen,
et subsequatur mox abbas hymnum Te decet laus, et data
benedictione incipiant matutinos. 11Qui
ordo vigiliarum omni tempore tam aestatis quam hiemis aequaliter in
die dominico teneatur. 12*
Nisi forte —quod absit!— tardius surgant: aliquid de lectionibus
breviandum est, aut responsoriis. 13
Quod tamen omnino caveatur ne proveniat. Quod si contigerit, digne
inde satisfaciat Deo in oratorio per cuius evenerit neglectum. XII
QUOMODO MATUTINORUM SOLLEMNITAS AGATUR
1
In matutinis dominico die, in primis dicatur sexagesimus sextus
psalmus, sine antiphona, in directum. 2 Post quem dicatur
quinquagesimus cum alleluia. 3 Post quem dicatur
centesimus septimus decimus et sexagesimus secundus.
4 Inde benedictiones et laudes, lectionem de
Apocalipsis una ex corde, et responsorium, ambrosianum, versu,
canticum de Evangelia, litania, et completum est. XIII
PRIVATIS DIEBUS QUALITER AGANTUR MATUTINI 1*
Diebus autem privatis, matutinorum sollemnitas ita agatur, 2
id est, ut sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antefana,
subtrahendo modice, sicut dominica, ut omnes occurrant ad
quinquagesimum, qui cum antefana dicatur. 3 Post quem alii
duo psalmi dicantur secundum consuetudinem, id est: 4
secunda feria, quintum et tricesimum quintum; 5 tertia
feria, quadragesimum secundum et quinquagesimum sextum; 6
quarta feria, sexagesimum tertium et sexagesimum quartum; 7
quinta feria, octogesimum septimum et octogesimum nonum; 8
sexta feria, septuagesimum quintum et nonagesimum primum;9
sabbatorum
autem, centesimum quadragesimum secundum et canticum Deuteronomium qui
dividatur in duas glorias. 10 Nam ceteris diebus
canticum unumquemque die suo ex prophetis sicut psallit ecclesia
Romana dicantur. 11 Post haec sequantur laudes; deinde lectio una apostoli memoriter recitanda,
responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania et
conpletum est. 12*
Plane agenda matutina vel vespertina non transeat aliquando, nisi in
ultimo per ordinem oratio dominica, omnibus audientibus, dicatur a
priore, propter scandalorum spinas quae oriri solent, 13*
ut conventi per ipsius orationis sponsionem qua dicunt: Dimitte
nobis sicut et nos dimittimus, purgent se ab huiusmodi vitio. 14
Ceteris vero agendis, ultima pars eius orationis dicatur, ut ab
omnibus respondeatur: Sed libera nos a malo. XIV
IN NATALICIIS SANCTORUM QUALITER AGANTUR VIGILIAE 1
In sanctorum vero festivitatibus, vel omnibus sollemnitatibus, sicut
diximus dominico die agendum, ita agatur, 2 excepto quod
psalmi aut antefanae vel lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur;
modus autem suprascriptus teneatur. XV
ALLELUIA QUIBUS TEMPORIBUS DICATUR
1
A sanctum Pascha usque Pentecosten, sine intermissione dicatur alleluia,
tam in psalmis quam in responsoriis. 2 A Pentecosten autem
usque caput quadragesimae, omnibus noctibus, cum sex posterioribus
psalmis tantum ad nocturnos dicatur.
3 Omni vero dominica extra quadragesima, cantica,
matutinos, prima, tertia, sexta nonaque cum alleluia dicatur,
vespera vero iam antefana. 4 Responsoria vero numquam
dicantur cum alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten.
XVI
QUALITER DIVINA OPERA PER DIEM AGANTUR
1*
Ut ait propheta, septies in die laudem dixi tibi. 2*
Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si matutino,
primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae conpletoriique tempore
nostrae servitutis officia persolvamus, 3 quia de his
diurnis horis dixit: Septies in die laudem dixi tibi. 4
Nam de nocturnis vigiliis idem ipse propheta ait: Media nocte
surgebam ad confitendum tibi. 5 Ergo his temporibus
referamus laudes Creatori nostro super iudicia iustitiae
suae, id est matutinis, prima, tertia, sexta, nona, vespera,
conpletorios, et nocte surgamus ad confitendum ei. XVII
QUOT PSALMI PER EASDEM HORAS CANENDI SUNT 1
Iam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae; nunc de
sequentibus horis videamus. 2
Prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una gloria, 3
hymnum eiusdem horae post versum Deus in adiutorium antequam
psalmi incipiantur. 4 Post expletionem vero trium psalmorum
recitetur lectio una, versu et Quirie eleison et missas. 5
Tertia vero, sexta et nona, item eo ordine celebretur oratio, id est
versu, hymnos earundem horarum, ternos psalmos, lectionem et versu, Quirie
eleison et missas. 6 Si maior congregatio fuerit, cum
antefanas, si vero minor, in directum psallantur. 7*
Vespertina autem synaxis quattuor psalmis cum antefanis terminetur. 8
Post quibus psalmis, lectio recitanda est; inde responsorium,
ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et oratione
dominica fiant missae. 9* Conpletorios autem trium psalmorum dictione terminentur. Qui psalmi directanei sine antefana dicendi sunt. 10 Post quos hymnum eiusdem horae, lectionem unam, versu, Quirie eleison, et benedictione missae fiant.
XVIII
QUO ORDINE IPSI PSALMI DICENDI SUNT
1*
In primis dicatur versu Deus in adiutorium meum intende, Domine ad
adiuvandum me festina, gloria, inde hymnum uniuscuiusque horae.
2
Deinde, prima hora dominica, dicenda quattuor capitula psalmi
centesimi octavi decimi; 3 reliquis vero horis, id est
tertia, sexta vel nona, terna capitula suprascripti psalmi centesimi
octavi decimi dicantur. 4 Ad primam autem secundae feriae,
dicantur tres psalmi, id est primus, secundus et sextus; 5
et ita per singulos dies ad primam usque dominica dicantur per ordinem
terni psalmi usque nonum decimum psalmum, ita sane ut nonus psalmus et
septimus decimus partiantur in binos. 6 Et sic fit ut ad
vigilias dominica semper a vicesimo incipiatur. 7
Ad tertiam vero, sextam nonamque secundae feriae, novem capitula quae
residua sunt de centesimo octavo decimo, ipsa terna per easdem horas
dicantur. 8 Expenso ergo psalmo centesimo octavo decimo
duobus diebus, id est dominico et secunda feria, 9 tertia
feria iam ad tertiam, sextam vel nonam psallantur terni psalmi a
centesimo nono decimo usque centesimo vicesimo septimo, id est psalmi
novem. 10 Quique psalmi semper usque dominica per easdem
horas itidem repetantur, hymnorum nihilominus, lectionum vel versuum
dispositionem uniformem cunctis diebus servatam. 11 Et ita
scilicet semper dominica a centesimo octavo decimo incipietur. 12 Vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur. 13 Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo septimo, 14 exceptis his qui in diversis horis ex eis sequestrantur, id est a centesimo septimo decimo usque centesimo vicesimo septimo et centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo; 15 reliqui omnes in vespera dicendi sunt. 16 Et quia minus veniunt tres psalmi, ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto fortiores inveniuntur, id est centesimum tricesimum octavum et centesimum quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum; 17 centesimus vero sextus decimus, quia parvus est, cum centesimo quinto decimo coniungatur. 18 Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum, reliqua, id est lectionem, responsum, hymnum, versum vel canticum, sicut supra taxavimus impleatur. 19
Ad conpletorios vero cotidie idem psalmi repetantur, id est quartum,
nonagesimum et centesimum tricesimum tertium. 20
Disposito ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi qui
supersunt aequaliter dividantur in septem noctium vigilias, 21
partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt
psalmi et duodecim per unamquamque constituens noctem. 22
Hoc praecipue commonentes ut, si cui forte haec distributio psalmorum
displicuerit, ordinet si melius aliter iudicaverit, 23 dum
omnimodis id adtendat ut omni ebdomada psalterium ex integro
numero centum quinquaginta psalmorum psallantur, et dominico
die semper a caput reprehendatur ad vigilias. 24 Quia nimis
inertem devotionis suae servitium ostendunt monachi qui minus a
psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanae circulum
psallunt, 25*
dum quando legamus sanctos Patres nostros uno die hoc strenue implesse,
quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus.
XIX
DE DISCIPLINA PSALLENDI
1*
Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos Domini in omni
loco speculari bonos et malos, 2 maxime tamen hoc sine
aliqua dubitatione credamus cum ad opus divinum adsistimus. 3
Ideo semper memores simus quod ait propheta: Servite Domino in
timore, 4 et iterum: Psallite sapienter, 5
et: In conspectu angelorum psallam tibi. 6
Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et
angelorum eius esse, 7 et sic stemus
ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae.
XX
DE REVERENTIA ORATIONIS 1*
Si, cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus
nisi cum humilitate et reverentia, 2 quanto magis Domino
Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione
supplicandum est. 3* Et non in multiloquio, sed in puritate cordis
et conpunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus. 4*
Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu
inspirationis divinae gratiae protendatur. 5*
In conventu tamen omnino brevietur oratio, et facto signo a priore
omnes pariter surgant.
XXI
DE DECANIS MONASTERII 1*
Si maior fuerit congregatio, eligantur de ipsis fratres boni
testimonii et sanctae conversationis, et constituantur decani, 2*
qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum
mandata Dei et praecepta abbatis sui. 3 Qui decani tales
eligantur in quibus securus abbas partiat onera sua, 4 et
non elegantur per ordinem, sed secundum vitae meritum et sapientiae
doctrinam. 5* Quique decani, si ex eis aliqua forte quis inflatus
superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum
atque tertio si emendare noluerit, deiciatur, 6 et alter in
loco eius qui dignus est subrogetur. 7 Et de praeposito eadem constituimus.
XXII
QUOMODO DORMIANT MONACHI 1
Singuli per singula lecta dormiant. 2*
Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis
sui accipiant. 3
Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo
non sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos
solliciti sint pausent. 4
Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane. 5*
Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus, ut cultellos suos ad
latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerent
dormientem; 6 et ut parati sint monachi semper et, facto
signo absque mora surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus
Dei, cum omni tamen gravitate et modestia. 7
Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum
senioribus. 8 Surgentes vero ad opus Dei invicem se
moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes. XXIII
DE EXCOMMUNICATIONE CULPARUM
1*
Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans vel
in aliquo contrarius exsistens sanctae regulae et praeceptis seniorum
suorum contemptor repertus fuerit, 2*
hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo
secrete a senioribus suis. 3
Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus. 4 Si
vero neque sic correxerit, si intellegit qualis poena sit,
excommunicationi subiaceat; 5*
sin autem inprobus est, vindictae corporali subdatur. XXIV
QUALIS DEBET ESSE MODUS EXCOMMUNICATIONIS
1*
Secundum modum culpae, et excommunicationis vel disciplinae mensura
debet extendi; 2*
qui culparum modus in abbatis pendat iudicio. 3*
Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae
participatione privetur. 4*
Privati autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio
psalmum aut antefanam non inponat, neque lectionem recitet, usque ad
satisfactionem. 5*
Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat, 6
ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si
fratres nona, ille vespera, 7 usque dum satisfactione
congrua veniam consequatur. XXV
DE
GRAVIORIBUS CULPIS
1*
Is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur suspendatur a mensa,
simul ab oratorio. 2 Nullus ei fratrum in nullo iungatur
consortio nec in conloquio. 3 Solus sit ad opus sibi
iniunctum, persistens in paenitentiae luctu, sciens illam terribilem
apostoli sententiam dicentis: 4*
Traditum eiusmodi hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus
sit in die Domini. 5 Cibi autem refectionem solus
percipiat, mensura vel hora qua praeviderit abbas ei conpetere; 6
nec a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur.
XXVI
DE HIS QUI SINE IUSSIONE IUNGUNT SE EXCOMMUNICATIS 1*
Si quis frater praesumpserit sine iussione abbatis fratri
excommunicato quolibet modo se iungere aut loqui cum eo vel mandatum
ei dirigere, 2 similem sortiatur excommunicationis
vindictam. XXVII
QUALITER
DEBEAT ABBAS SOLLICITUS ESSE CIRCA EXCOMMUNICATOS 1
Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, quia non
est opus sanis medicus sed male habentibus. 2
Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus, immittere senpectas,
id est seniores sapientes fratres, 3*
qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad
humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne
abundantiori tristitia absorbeatur, 4*
sed, sicut ait item apostolus, confirmetur in eo caritas et
oretur pro eo ab omnibus. 5*
Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et
industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. 6
Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas
tyrannidem; 7* et metuat
prophetae comminationem per quam dicit Deus: Quod crassum videbatis
adsumebatis et quod debile erat proiciebatis. 8* Et pastoris
boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem ovibus in
montibus, abiit unam ovem quae erraverat quaerere; 9*
cuius infirmitati in tantum conpassus est, ut eam in sacris humeris
suis dignaretur inponere et sic reportare ad gregem.
XXVIII
DE HIS QUI SAEPIUS CORREPTI EMENDARE NOLUERINT 1*
Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam
excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id est ut
verberum vindicta in eum procedant. 2*
Quod si nec ita correxerit, aut forte —quod absit— in superbia
elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas faciat quod
sapiens medicus: 3*
si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina
scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis vel
plagarum virgae, 4 et iam si viderit nihil suam praevalere
industriam, adhibeat etiam —quod maius est— suam et omnium fratrum pro eo orationem, 5 ut Dominus qui
omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem. 6* Quod si nec
isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut
ait apostolus: Auferte malum ex vobis, 7*
et iterum: Infidelis, si discedit, discedat, 8
ne una ovis morbida omnem gregem contagiet.
XXIX
SI DEBEANT FRATRES EXEUNTES DE MONASTERIO ITERUM RECIPI
1*
Frater qui proprio vitio egreditur de monasterio, si reverti voluerit,
spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus est, 2
et sic in ultimo gradu recipiatur, ut ex hoc eius humilitas
conprobetur. 3 Quod si denuo exierit, usque tertio ita
recipiatur, iam postea sciens omnem sibi reversionis aditum denegari.
XXX
DE PUERIS MINORI AETATE, QUALITER CORRIPIANTUR
1*
Omnis aetas vel intellectus proprias debet habere mensuras.
XXXI DE
CELLARARIO MONASTERII, QUALIS SIT
1*
Cellararius monasterii elegatur de congregatione, sapiens, maturis
moribus, sobrius, non multum edax, non elatus, non turbulentus, non
iniuriosus, non tardus, non prodigus, 2 sed timens Deum;
qui omni congregationi sit sicut pater. 3 Curam gerat de
omnibus; 4*
sine iussione abbatis nihil faciat. 5 Quae iubentur
custodiat; 6*
fratres non contristet. 7*
Si quis frater ab eo forte aliqua irrationabiliter postulat, non
spernendo eum contristet, sed rationabiliter
cum humilitate male petenti deneget. 8* Animam suam custodiat, memor semper illud apostolicum
quia qui bene ministraverit gradum bonum sibi adquirit. 9
Infirmorum, infantum, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine
curam gerat, sciens sine dubio quia pro his omnibus in die iudicii
rationem redditurus est. 10*
Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa
sacrata conspiciat. 11 Nihil ducat neglegendum. 12*
Neque avaritiae studeat, neque prodigus sit et stirpator substantiae
monasterii, sed omnia mensurate faciat et secundum iussionem abbatis. 13*
Humilitatem ante omnia habeat, et cui substantia non est quod
tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus, 14 ut
scriptum est: Sermo bonus super datum optimum. 15
Omnia quae ei iniunxerit abbas, ipsa habeat sub cura sua; a quibus eum
prohibuerit, non praesumat. 16*
Fratribus constitutam annonam sine aliquo tyfo vel mora offerat, ut
non scandalizentur, memor divini eloquii quid mereatur qui
scandalizaverit unum de pusillis. 17
Si congregatio maior fuerit, solacia ei dentur, a quibus adiutus et
ipse aequo animo impleat officium sibi commissum. 18*
Horis conpetentibus dentur quae danda sunt et petantur quae petenda
sunt, 19 ut nemo perturbetur neque contristetur in domo Dei.
XXXII
DE
FERRAMENTIS VEL REBUS MONASTERII
1
Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet
rebus praevideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit, 2
et eis singula, ut utile iudicaverit, consignet custodienda atque
recolligenda. 3* Ex quibus abbas
brevem teneat, ut dum sibi in ipsa adsignata fratres vicissim
succedunt, sciat quid dat aut quid recipit. 4* Si quis autem sordide aut neglegenter res
monasterii tractaverit, corripiatur; 5 si non emendaverit,
disciplinae regulari subiaceat. XXXIII
SI
QUID DEBEANT MONACHI PROPRIUM HABERE
1*
Praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio, 2*
ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis,
3*
neque aliquid habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque
tabulas, neque grafium, sed nihil omnino, 4*
quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propria
voluntate;
5*
omnia vero necessaria a patre sperare monasterii, nec quicquam liceat
habere quod abbas non dederit aut permiserit. 6* Omniaque omnium sint communia, ut
scriptum est, ne quisquam suum aliquid dicat vel praesumat. 7*
Quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari,
admoneatur semel et iterum; 8 si non emendaverit,
correptioni subiaceat. XXXIV
SI OMNES AEQUALITER DEBEANT NECESSARIA ACCIPERE 1*
Sicut scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique opus erat. 2* Ubi non dicimus ut personarum —quod absit—
acceptio sit, sed infirmitatum consideratio; 3*
ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non contristetur,
4 qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate,
non extollatur pro misericordia; 5*
et ita omnia membra erunt in pace. 6
Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo
qualicumque verbo vel significatione appareat; 7 quod si
deprehensus fuerit, districtiori disciplinae subdatur.
XXXV DE
SEPTIMANARIIS COQUINAE
1*
Fratres sibi invicem serviant, ut nullus excusetur a coquinae officio,
nisi aut aegritudo, aut in causa gravis utilitatis quis occupatus
fuerit, 2 quia exinde maior mercis et caritas acquiritur. 3
Imbecillibus autem procurentur solacia, ut non cum tristitia hoc
faciant; 4 sed habeant omnes solacia secundum modum
congregationis aut positionem loci. 5 Si maior congregatio
fuerit, cellararius excusetur a coquina, vel si qui, ut diximus,
maioribus utilitatibus occupantur; 6*
ceteri sibi sub caritate invicem serviant. 7
Egressurus de septimana sabbato munditias faciat. 8 Lintea
cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt lavent. 9
Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est omnibus
lavent. 10 Vasa ministerii sui munda et sana cellarario
reconsignet; 11 qui cellararius item intranti consignet, ut
sciat quod dat aut quod recipit. 12*
Septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super
statutam annonam singulas biberes et panem, 13*
ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant
fratribus suis. 14 In diebus tamen sollemnibus usque ad
missas sustineant. 15*
Intrantes et exeuntes ebdomadarii in oratorio mox matutinis finitis
dominica omnibus genibus provolvantur postulantes pro se orari. 16
Egrediens autem de septimana dicat hunc versum: Benedictus es,
Domine Deus, qui adiuvasti me et consolatus es me;
17*
quo dicto tertio accepta benedictione egrediens, subsequatur
ingrediens et dicat: Deus in adiutorium meum intende, Domine ad
adiuvandum me festina, 18 et hoc idem tertio repetatur
ab omnibus et accepta benedictione ingrediatur. XXXVI
DE
INFIRMIS FRATRIBUS 1*
Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut
revera Christo ita eis serviatur, 2 quia ipse dixit: Infirmus
fui et visitastis me, 3 et: Quod fecistis uni de his
minimis mihi fecistis. 4 Sed et ipsi infirmi
considerent in honorem Dei sibi servire, et non superfluitate sua
contristent fratres suos servientes sibi; 5 qui tamen
patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior mercis acquiritur. 6
Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam neglegentiam patiantur. 7
Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor
timens Deum et diligens ac sollicitus. 8*
Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur sanis autem et
maxime iuvenibus tardius concedatur. 9* Sed et carnium
esus infirmis omnino debilibus pro reparatione concedatur; at, ubi
meliorati fuerunt, a carnibus more solito omnes abstineant. 10
Curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a servitoribus
neglegantur infirmi. Et ipsum respicit quicquid a discipulis
delinquitur. XXXVII
DE
SENIBUS VEL INFANTIBUS
1
Licet ipsa natura humana trahatur ad misericordiam in his aetatibus,
senum videlicet et infantum, tamen et regulae auctoritas eis
prospiciat. 2 Consideretur semper in eis imbecillitas et
ullatenus eis districtio regulae teneatur in alimentis, 3
sed sit in eis pia consideratio et praeveniant horas canonicas.
XXXVIII
DE EBDOMADARIO LECTORE
1
Mensis fratrum lectio deesse non debet, nec fortuito casu qui
arripuerit codicem legere ibi, sed lecturus tota ebdomada dominica
ingrediatur. 2 Qui ingrediens post missas et communionem
petat ab omnibus pro se orari, ut avertat ab ipso Deus spiritum
elationis, 3 et dicatur hic versus in oratorio tertio ab
omnibus, ipso tamen incipiente: Domine, labia mea aperies, et os
meum adnuntiabit laudem tuam; 4 et sic accepta
benedictione ingrediatur ad legendum. 5
Et summum fiat silentium, ut nullius mussitatio vel vox nisi solius
legentis ibi audiatur. 6
Quae vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi vicissim
ministrent fratres ut nullus indigeat petere aliquid; 7 si
quid tamen opus fuerit, sonitu cuiuscumque signi potius petatur quam
voce. 8*
Nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde quicquam
requirere, ne detur occasio; 9 nisi forte prior pro
aedificatione voluerit aliquid breviter dicere. 10
Frater autem lector ebdomadarius accipiat mixtum priusquam incipiat
legere, propter communionem sanctam, et ne forte grave sit ei ieiunium
sustinere. 11 Postea autem cum coquinae ebdomadariis et
servitoribus reficiat. 12
Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui aedificant
audientes. XXXIX
DE
MENSURA CIBUS
1
Sufficere credimus ad refectionem cotidianam tam sextae quam nonae,
omnibus mensis, cocta duo pulmentaria, propter diversorum
infirmitatibus, 2 ut forte qui ex illo non potuerit edere
ex alio reficiatur. 3
Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et, si fuerit
unde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium. 4
Panis libra una propensa sufficiat in die, sive una sit refectio sive
prandii et cenae: 5 quod si cenaturi sunt, de eadem libra
tertia pars a cellarario servetur reddenda cenandis. 6 Quod
si labor forte factus fuerit maior, in arbitrio et potestate abbatis
erit, si expediat, aliquid augere, 7 remota prae omnibus
crapula et ut numquam surripiat monacho indigeries, 8 quia
nihil sic contrarium est omni christiano quomodo crapula, 10 Pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas, sed minor quam maioribus, servata in omnibus parcitate. 11 Carnium vero quadrupedum omnimodo ab omnibus abstineatur comestio, praeter omnino debiles aegrotos.
XL
DE MENSURA POTUS 1
Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic;
2 et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus
aliorum constituitur. 3 Tamen infirmorum contuentes
imbecillitatem, credimus eminam vini per singulos sufficere per diem. 4* Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae,
propriam se habituros mercedem sciant. 5*
Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius
poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne
subrepat satietas aut ebrietas. 6*Licet legamus vinum omnino monachorum non esse, sed quia
nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltmm vel hoc
consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius, 7
quia vinum apostatare facit etiam sapientes. 8*
Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura
inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum
qui ibi habitant et non murmurent. 9 Hoc ante omnia
admonentes ut absque murmurationibus sint. XLI
QUIBUS
HORIS OPORTET REFICERE FRATRES 1*
A sancto Pascha usque Pentecosten, ad sextam reficiant fratres et sera
cenent. 2
A Pentecosten autem, tota aestate, si labores agrorum non habent
monachi aut nimietas aestatis non perturbat, quarta et sexta feria
ieiunent usque ad nonam; 3 reliquis diebus ad sextam
prandeant; 4 quam prandii sextam, si operis in agris
habuerint aut aestatis fervor nimius fuerit, continuanda erit et in
abbatis sit providentia. 5 Et sic omnia temperet atque
disponat qualiter et animae salventur et quod faciunt fratres absque
iusta murmuratione faciant. 6
Ab idus autem septembres usque caput quadragesimae, ad nonam semper
reficiant. 7
In quadragesima vero usque in Pascha, ad vesperam reficiant; 8
ipsa tamen vespera sic agatur ut lumen lucernae non indigeant
reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. 9 Sed
et omni tempore, sive cena sive refectionis hora sic temperetur ut
luce fiant omnia. XLII
UT POST CONPLETORIUM NEMO LOQUATUR
1
Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen nocturnis
horis. 2* Et ideo omni
tempore, sive ieiunii sive prandii: 3 si tempus fuerit
prandii, mox surrexerint a cena, sedeant omnes in unum et legat unus
Collationes vel Vitas Patrum aut certe aliud quod aedificet audientes, 4 non autem
Eptaticum aut Regum, quia infirmis intellectibus non erit utile illa
hora hanc scripturam audire, aliis vero horis legantur. 5
Si autem ieiunii dies fuerit, dicta vespera parvo intervallo mox
accedant ad lectionem Collationum, ut diximus. 6 Et lectis
quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit, 7
omnibus in unum occurrentibus per hanc moram lectionis, si qui forte
in adsignato sibi commisso fuit occupatus, 8 omnes ergo in
unum positi conpleant et, exeuntes a conpletoriis, nulla sit licentia
denuo cuiquam loqui aliquid 9-quod si inventus fuerit
quisquam praevaricare hanc taciturnitatis regulam, gravi vindictae
subiaceat- 10 excepto si necessitas hospitum
supervenerit aut forte abbas alicui aliquid iusserit, 11*
quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima
fiat. XLIII
DE HIS QUI AD OPUS DEI VEL AD MENSAM TARDE OCCURRUNT 1*
Ad horam divini officii, mox auditus fuerit signus, relictis omnibus
quaelibet fuerint in manibus, summa cum festinatione curratur,
2*
cum gravitate tamen, ut non scurrilitas inveniat fomitem. 3*
Ergo nihil operi Dei praeponatur. 4*
Quod si quis in nocturnis vigiliis post gloriam psalmi nonagesimi
quarti, quem propter hoc omnino subtrahendo et morose volumus dici,
occurrerit, non stet in ordine suo in choro, 5 sed ultimus
omnium stet aut in loco quem talibus neglegentibus seorsum
constituerit abbas, ut videantur ab ipso vel ab omnibus, 6*
usque dum conpleto opere Dei publica satisfactione paeniteat.
7 Ideo autem eos in ultimo aut seorsum iudicavimus
debere stare ut, visi ab omnibus, vel pro ipsa verecundia sua emendent;
8*
nam, si foris oratorium remaneant, erit forte talis qui se aut
recollocet et dormit, aut certe sedit sibi foris vel fabulis vacat, et
datur occasio maligno; 9 sed ingrediantur intus, ut nec
totum perdant et de reliquo emendent. 10*
Diurnis autem horis, qui ad opus Dei post versum et gloriam
primi psalmi qui post versum dicitur non occurrerit, lege qua supra
diximus in ultimo stent, 11*
nec praesumant sociari choro psallentium usque ad satisfactionem, nisi
forte abbas licentiam dederit remissione sua, 12 ita tamen
ut satisfaciat reus ex hoc. 13
Ad mensam autem qui ante versu non occurrerit, ut simul omnes dicant
versu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam, 14*
qui per neglegentiam suam aut vitio non occurrerit, usque secunda vice
pro hoc corripiatur;
15 si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensae
communis participationem, 16 sed sequestratus a consortio
omnium reficiat solus, sublata ei portione sua vinum, usque ad
satisfactionem et emendationem. 17 Similiter autem patiatur qui et ad illum versum non fuerit praesens qui
post cibum dicitur. 18*
Et ne quis praesumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi aut
potus praesumere; 19*
sed et cui offertur aliquid a priore et accipere rennuit, hora qua
desideraverit hoc quod prius recusavit aut aliud, omnino nihil
percipiat usque ad emendationem congruam. XLIV
DE HIS QUI EXCOMMUNICANTUR, QUOMODO SATISFACIAN 1*
Qui
pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur, hora qua
opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii prostratus
iaceat nihil dicens, 2 nisi tantum posito in terra capite,
stratus pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus; 3 et
hoc tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse. 4
Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat se ipsius abbatis deinde
omnium vestigiis ut orent pro ipso, 5 et tunc, si iusserit
abbas, recipiatur in choro vel in ordine quo abbas decreverit; 6
ita sane ut psalmum aut
lectionem vel aliud quid non praesumat in oratorio inponere nisi
iterum abbas iubeat; 7 et omnibus horis, dum perconpletur
opus Dei, proiciat se in terra in loco quo stat, 8 et sic
satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat iam ab hac
satisfactione. 9 Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis; 10 hoc perficiant usque dum benedicat et dicat: Sufficit. XLV
DE
HIS QUI FALLUNTUR IN ORATORIO
1* Si quis dum pronuntiat psalmum, responsorium, antefanam vel lectionem fallitus fuerit, nisi satisfactione ibi coram omnibus humiliatus fuerit, maiori vindictae subiaceat, 2 quippe qui noluit humilitate corrigere quod neglegentia deliquit. 3* Infantes autem pro tali culpa vapulent. XLVI
DE
HIS QUI IN ALIIS QUIBUSLIBET REBUS DELINQUUNT 1*
Si quis dum in labore quovis, in coquina, in cellario, in ministerio,
in pistrino, in horto, in arte aliqua dum laborat, vel in quocumque
loco, aliquid deliquerit, 2 aut fregerit quippiam aut
perdiderit, vel aliud quid excesserit ubiubi, 3*
et non veniens continuo ante abbatem vel congregationem ipse ultro
satisfecerit et prodiderit delictum suum, 4 dum per alium
cognitum fuerit, maiori subiaceat emendationi. 5*
Si animae vero peccati causa fuerit latens, tantum abbati aut
spiritalibus senioribus patefaciat,
6 qui sciat curare et sua et aliena vulnera, non
detegere et publicare. XLVII
DE
SIGNIFICANDA HORA OPERIS DEI
1
Nuntianda hora operis Dei dies noctesque sit cura abbatis: aut ipse
nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, ut omnia horis
conpetentibus compleantur. 2*
Psalmos autem vel antefanas post abbatem ordine suo quibus iussum
fuerit inponant. 3 Cantare autem et legere non praesumat
nisi qui potest ipsud officium implere ut aedificentur audientes; 4*
quod cum humilitate et gravitate et tremore fiat, et cui iusserit
abbas. XLVIII
DE
OPERA MANUUM COTIDIANA
1*
Otiositas inimica est animae, et ideo certis temporibus occupari
debent fratres in labore manuum, certis iterum horis in lectione
divina. 2
Ideoque hac dispositione credimus utraque tempore ordinari: 3*
id est ut a Pascha usque kalendas octobres a mane exeuntes a prima
usque hora pene quarta laborent quod necessarium fuerit; 4
ab hora autem quarta usque hora qua sextam agent lectioni vacent; 5
post sextam autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni
silentio, aut forte qui voluerit legere sibi sic legat ut alium non
inquietet; 6 et agatur nona temperius mediante octava hora,
et iterum quod faciendum est operentur usque ad vesperam. 7
Si autem necessitas loci aut paupertas exegerit ut ad fruges
recolligendas per se occupentur, non contristentur, 8*
quia tunc vere monachi sunt si labore manuum suarum vivunt, sicut et
patres nostri et apostoli. 9 Omnia tamen mensurate fiant
propter pusillanimes. 10*
A kalendas autem Octobres usque caput quadragesimae, usque in hora
secunda plena lectioni vacent; 11 hora secunda agatur
tertia, et usque nona omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur;
12 facto autem primo signo nonae horae, deiungant ab opera
sua singuli et sint parati dum secundum signum pulsaverit. 13
Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis. 14
In quadragesimae vero diebus, a mane usque tertia plena vacent
lectionibus suis, et usque decima hora plena operentur quod eis
iniungitur. 15 In quibus diebus quadragesimae accipiant omnes singulos codices de bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant; 16 qui codices in caput quadragesimae dandi sunt. 17
Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant
monasterium horis quibus vacant fratres lectioni, 18*
et videant ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut
fabulis et non est intentus lectioni, et non solum sibi inutilis est,
sed etiam alios distollit: 19 hic talis si —quod absit—
repertus fuerit, corripiatur semel et secundo; 20 si non
emendaverit, correptioni regulari subiaceat taliter ut ceteri timeant.
21 Neque frater ad fratrem iungatur horis
inconpetentibus. 22*
Dominico item die lectioni vacent omnes, excepto his qui variis officiis
deputati sunt. 23*
Si quis vero ita neglegens et desidiosus fuerit ut non velit aut non
possit meditare aut legere, iniungatur ei opus quod faciat, ut non vacet.
24
Fratribus infirmis aut delicatis talis opera aut ars iniungatur ut nec
otiosi sint nec violentia laboris opprimantur aut effugentur. 25
Quorum imbecillitas ab abbate consideranda est.
XLIX DE QUADRAGESIMAE OBSERVATIONE
1*
Licet omni tempore vita monachi quadragesimae debet observationem habere,
2 *tamen, quia
paucorum est ista virtus, ideo suademus istis diebus quadragesimae omni
puritate vitam suam custodire omnes pariter, 3 et
neglegentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere. 4*
Quod tunc digne fit si ab omnibus vitiis temperamus, orationi cum
fletibus, lectioni et conpunctioni cordis
atque abstinentiae operam damus. 5*
Ergo his diebus augeamus nobis aliquid solito pensu servitutis nostrae,
orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam, 6 ut
unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propria voluntate cum
gaudio Sancti Spiritus offerat Deo, 8
Hoc ipsud tamen quod unusquisque offerit abbati suo suggerat, et cum
eius fiat oratione et voluntate, 9*
quia quod sine permissione patris spiritalis fit, praesumptioni
deputabitur et vanae gloriae, non mercedi. 10*
Ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt.
L
DE FRATRIBUS QUI LONGE AB ORATORIO LABORANT AUT IN VIA SUNT
1*
Fratres qui omnino longe sunt in labore et non possunt occurrere hora
conpetenti ad oratorium 2-et abbas hoc perpendet, quia ita
est
3 agant ibidem opus Dei, ubi operantur, cum tremore
divino flectentes genua. 4*
Similiter, qui in itinere directi sunt, non eos praetereant horae
constitutae, sed ut possunt agant sibi et servitutis pensum non
neglegant reddere. LI
DE
FRATRIBUS QUI NON LONGE SATIS PROFICISCUNTUR 1*
Frater qui pro quovis responso dirigitur et ea die speratur reverti ad
monasterium, non praesumat foris manducare, etiam si omnino rogetur a
quovis, 2 nisi forte ei ab abbate suo praecipiatur. 3
Quod si aliter fecerit, excommunicetur. LII
DE ORATORIO MONASTERII
1*
Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quicquam aliud geratur aut
condatur. 2* Expleto opere
Dei, omnes cum summo silentio exeant, et habeatur reverentia Deo, 3
ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare non impediatur alterius
improbitate. 4*
Sed et si aliter vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et
oret, non in clamosa voce, sed in lacrimis et intentione cordis. 5
Ergo qui simile opus non facit, non permittatur explicito opere Dei
remorari in oratorio, sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur.
LIII
DE
HOSPITIBUS SUSCIPIENDIS
1*
Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur, quia ipse
dicturus est: Hospis fui et suscepistis me; 2*
et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et
peregrinis. 3*
Ut ergo nuntiatus fuerit hospis, occurratur ei a priore vel a fratribus
cum omni officio caritatis, 4*
et primitus orent pariter, et sic sibi socientur in pace. 5
Quod pacis osculum non prius offeratur nisi oratione praemissa, propter
illusiones diabolicas. 6*
In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas omnibus venientibus
sive discedentibus hospitibus: 7 inclinato capite vel
prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur qui et
suscipitur. 8* Suscepti autem hospites ducantur ad orationem et postea sedeat cum eis
prior aut cui iusserit ipse. 9*
Legatur coram hospite lex divina ut aedificetur, et post haec omnis ei
exhibeatur humanitas. 10*
Ieiunium a priore frangatur propter hospitem, nisi forte praecipuus sit
dies ieiunii qui non possit violari; 11 fratres autem
consuetudines ieiuniorum prosequantur. 12*
Aquam in manibus abbas hospitibus det; 13 pedes hospitibus
omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet; 14 quibus
lotis, hunc versum dicant: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in
medio templi tui. 15*
Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur,
quia in ipsis magis Christus suscipitur; nam divitum
terror ipse sibi exigit honorem. 16
Coquina abbatis et hospitum super se sit, ut, incertis horis
supervenientes hospites, qui numquam desunt monasterio, non inquietentur
fratres. 17 In qua coquina ad annum ingrediantur duo fratres
qui ipsud officium bene impleant.
18 Quibus, ut indigent,
solacia amministrentur, ut absque murmuratione serviant, et
iterum, quando occupationem minorem habent, exeant ubi eis imperatur in
opera. 19 Et non solum ipsis, sed et in omnibus officiis
monasterii ista sit consideratio, 20 ut quando indigent
solacia adcommodentur eis, et iterum quando vacant oboediant imperatis.
21
Item et cellam hospitum habeat adsignatam frater cuius animam timor Dei
possidet; 22 ubi sint lecti strati sufficienter. Et domus Dei
a sapientibus et sapienter administretur. 23*
Hospitibus autem cui non praecipitur ullatenus societur neque
conloquatur;
24 sed si obviaverit aut viderit, salutatis humiliter, ut
diximus, et petita benedictione pertranseat, dicens sibi non licere
colloqui cum hospite. LIV
SI DEBEAT MONACHUS LITTERAS VEL ALIQUID SUSCIPERE 1*
Nullatenus liceat monacho neque a parentibus suis neque a quoquam
hominum nec sibi invicem litteras, eulogias vel quaelibet munuscula
accipere aut dare sine praecepto abbatis. 2*
Quod si etiam a parentibus suis ei quicquam directum fuerit non
praesumat suscipere illud, nisi prius indicatum fuerit abbati. 3
Quod si iusserit suscipi, in abbatis sit potestate cui illud iubeat dari,
4*
et non contristetur frater cui forte directum fuerat, ut non detur
occasio diabolo. 5 Qui autem aliter praesumpserit,
disciplinae regulari subiaceat. LV
DE
VESTIARIO VEL CALCIARIO FRATRUM
1*
Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem ubi habitant vel aerum
temperiem dentur, 2
quia in frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis vero minus. 3
Haec ergo consideratio penes abbatem est. 4
Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos
cucullam et tunicam -5 cucullam in hieme vellosam, in aestate
puram aut vetustam- 6* et scapulare
propter opera, indumenta pedum pedules et caligas. 7*
De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi,
sed quales inveniri possunt in provincia qua degunt aut quod vilius
comparari possit. 8
Abbas autem de mensura provideat ut non sint curta ipsa vestimenta
utentibus ea, sed mensurata. 9*
Accipientes nova, vetera semper reddant in praesenti reponenda in
vestiario propter pauperes. 10*
Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere propter
noctes et propter lavare ipsas res; 11 iam quod supra fuerit
superfluum est, amputari debet. 12
Et pedules et quodcumque est vetere reddant dum accipiunt novum. 13
Femoralia hii qui in via diriguntur de vestario accipiant, quae
revertentes lota ibi restituant.
14 Et
cucullae et tunicae sint aliquanto a solito quas habent modice meliores;
quas exeuntes in via accipiant de vestiario et revertentes restituant. 15
Stramenta autem lectorum sufficiant matta, sagum et lena, et capitale. 16*
Quae tamen lecta frequenter ab abbate scrutinanda sunt propter opus
peculiare, ne inveniatur; 17* et si cui inventum
fuerit quod ab abbate non accepit, gravissimae disciplinae subiaceat. 18
Et ut hoc vitium peculiaris radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia
quae sunt necessaria, 19 id est cuculla, tunica, pedules,
caligas, bracile, cultellum, graphium, acum, mappula, tabulas, ut omnis
auferatur necessitatis excusatio. 20*
A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum,
quia dabatur singulis prout cuique opus erat. 21 Ita
ergo et abbas consideret infirmitates indigentium, non malum voluntatem
invidentium; 22 in omnibus tamen iudiciis suis Dei
retributionem cogitet. LVI
DE MENSA ABBATIS
1*
Mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper. 2 Quotiens tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus
vocare in ipsius sit potestate. 3 Seniore tamen uno aut duo
semper cum fratribus dimittendum propter disciplinam.
LVII
DE
ARTIFICIBUS MONASTERII
1
Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas artes,
si permiserit abbas. 2*
Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo quod
videatur aliquid conferre monasterio, 3
hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat,
nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat. 4*
Si quid vero ex operibus artificum venumdandum est, videant ipsi per
quorum manus transigenda sint ne aliquam fraudem praesumant. 7
In ipsis autem pretiis non surripiat avaritiae malum,
8sed semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis
saecularibus dari potest, 9
ut in omnibus glorificetur Deus. LVIII
DE DISCIPLINA SUSCIPIENDORUM FRATRUM
1*
Noviter veniens quis ad conversationem, non ei facilis tribuatur
ingressus, 2 sed sicut ait apostolus: Probate spiritus si
ex Deo sunt. 3*
Ergo si veniens perseveraverit pulsans et illatas sibi iniurias et
difficultatem ingressus post quattuor aut quinque dies visus fuerit
patienter portare et persistere petitioni suae, 4 adnuatur ei
ingressus et sit in cella hospitum paucis diebus. 5
Postea autem sit in cella noviciorum ubi meditent et manducent et
dormiant. 6*
Et senior eis talis deputetur qui aptus sit ad lucrandas animas, qui
super eos omnino curiose intendat. 7
Et sollicitudo sit si revera Deum quaerit, si sollicitus est ad opus Dei,
ad oboedientiam, ad opprobria. 8*
Praedicentur ei omnia dura et aspera per quae itur ad Deum. 9
Si promiserit de stabilitate sua perseverantia, post duorum mensuum
circulum legatur ei haec regula per ordinem 10 et dicatur ei:
"Ecce lex sub qua militare vis; si potes observare, ingredere; si
vero non potes, liber discede." 11 Si adhuc steterit,
tunc ducatur in supradictam cellam noviciorum et iterum probetur in omni
patientia. 12 Et post sex mensuum circuitum legatur ei
regula, ut sciat ad quod ingreditur.
13 Et si adhuc stat, post quattuor menses iterum
relegatur ei eadem regula. 14 Et si habita secum
deliberatione promiserit se omnia custodire et cuncta sibi imperata
servare, tunc suscipiatur in congregatione, 15 sciens et lege
regulae constitutum quod ei ex illa die non liceat egredi de monasterio,
16 nec collum excutere de sub iugo regulae quem sub tam
morosam deliberationem licuit
aut excusare aut suscipere. 17*
Suscipiendus autem in oratorio coram omnibus promittat de stabilitate
sua et conversatione morum suorum et oboedientia, 18*
coram Deo et sanctis eius, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo se
damnandum sciat quem irridit. 19 De qua promissione sua
faciat petitionem ad nomen sanctorum quorum reliquiae ibi sunt et
abbatis praesentis. 20 Quam petitionem manu sua scribat, aut
certe, si non scit litteras, alter ab eo rogatus scribat et ille
novicius signum faciat et manu sua eam super altare ponat. 21
Quam dum inposuerit, incipiat ipse novicius mox hunc versum: Suscipe
me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam, et ne confundas me ab
exspectatione mea.
22 Quem versum omnis congregatio tertio respondeat,
adiungentes gloria Patri. 23* Tunc ille frater
novicius prosternatur singulorum pedibus ut orent pro eo, et iam ex illa
die in congregatione reputetur. 24*
Res, si quas habet, aut eroget prius pauperibus aut facta sollemniter
donatione conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus, 25*
quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum scit.
26*
Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis quibus vestitus est et
induatur rebus monasterii. 27 Illa autem vestimenta quibus
exutus est reponantur in vestiario conservanda, 28 ut si
aliquando suadenti diabolo consenserit ut egrediatur de monasterio —quod
absit— tunc exutus rebus monasterii proiciatur. 29 Illam
tamen petitionem eius, quam desuper altare abbas tulit, non recipiat,
sed in monasterio reservetur. LIX
DE
FILIIS NOBILIUM AUT PAUPERUM QUI OFFERUNTUR 1
Si quis forte de nobilibus offerit filium suum Deo in monasterio, si
ipse puer minor aetate est, parentes eius faciant petitionem quam supra
diximus 2 et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri
involvant in palla altaris, et sic eum offerant. 3
De rebus autem suis, aut in praesenti petitione promittant sub
iureiurando quia numquam per se, numquam per suffectam personam nec
quolibet modo ei aliquando aliquid dant aut tribuunt occasionem habendi;
4 vel certe si hoc facere noluerint et aliquid offerre volunt
in elemosinam monasterio pro mercede sua,
5 faciant ex rebus quas dare volunt monasterio donationem,
reservato sibi, si ita voluerint, usufructu. 6
Atque ita omnia obstruantur ut nulla suspicio remaneat puero per quam deceptus
perire possit —quod absit— quod experimento didicimus. 7*
Similiter autem et pauperiores faciant.8
Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant et cum
oblatione offerant filium suum coram testibus. LX
DE SACERDOTIBUS QUI FORTE VOLUERINT IN MONASTERIO HABITARE 1
Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non
quidem citius ei assentiatur. 2 Tamen, si omnino persteterit
in hac supplicatione, sciat se omnem regulae disciplinam servaturum, 3
nec aliquid ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est: Amice, ad quod
venisti? 4
Concedatur ei tamen post abbatem stare et benedicere aut missas tenere,
si tamen iusserit ei abbas; 5 sin alias, ullatenus aliqua
praesumat, sciens se disciplinae regulari subditum, et magis humilitatis
exempla omnibus det. 6
Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio, 7
illum locum adtendat quando ingressus est in monasterio, non illum qui
ei pro reverentia sacerdotii concessus est. 8
Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari voluerit,
loco mediocri collocentur; 9 et ipsi tamen si promittunt de
observatione regulae vel propria stabilitate. LXI
DE
MONACHIS PEREGRINIS, QUALITER SUSCIPIANTUR
1
Si quis monachus peregrinus de longinquis provinciis supervenerit, si
pro hospite voluerit habitare in monasterio 2 et contentus
est consuetudinem loci quam invenerit, et non
forte superfluitate sua perturbat monasterium, 3
sed simpliciter contentus est quod invenerit, suscipiatur quanto tempore
cupit. 4 Si qua sane rationabiliter et cum humilitate
caritatis reprehendit aut
ostendit, tractet abbas prudenter ne forte pro hoc
ipsud eum Dominus direxerit.
5 Si vero postea voluerit stabilitatem suam firmare,
non rennuatur talis voluntas, et maxime quia tempore hospitalitatis
potuit eius vita dinosci. 6*
Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis,
non solum non debet sociari corpori monasterii, 7*
verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne eius miseria etiam alii
vitientur. 8 Quod si non fuerit talis qui mereatur proici,
non solum si petierit suscipiatur congregationi sociandus, 9
verum etiam suadeatur ut stet, ut eius exemplo alii erudiantur, 10
et quia in omni loco uni Domino servitur, uni regi militatur. 11
Quem si etiam talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiori
aliquantum constituere loco. 12 Non solum autem monachum, sed
etiam de suprascriptis gradibus sacerdotum vel clericorum stabilire
potest abbas in maiori quam ingrediuntur loco, si eorum talem
perspexerit esse vitam. 13*
Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad
habitandum suscipiat sine consensu abbatis eius aut litteras
commendaticias, 14 quia scriptum est: Quod tibi non vis
fieri, alio ne feceris. LXII
DE SACERDOTIBUS MONASTERII
1*
Si quis abbas sibi presbyterum vel diaconem ordinari petierit, de suis
elegat qui dignus sit sacerdotio fungi. 2 Ordinatus autem
caveat elationem aut superbiam, 3 nec quicquam praesumat nisi
quod ei ab abbate praecipitur, sciens se multo magis disciplinae
regulari subdendum. 4*
Nec occasione sacerdotii obliviscatur regulae oboedientiam et
disciplinam, sed magis ac magis in Deum proficiat.
5 Locum vero illum semper adtendat quod ingressus est in
monasterio,
6 praeter officium altaris, et si forte electio
congregationis et voluntas abbatis pro vitae merito eum promovere
voluerint. 7 Qui tamen regulam decanis vel praepositis
constitutam sibi servare sciat. 8
Quod si aliter praesumpserit, non sacerdos sed rebellio iudicetur. 9
Et saepe admonitus si non correxerit, etiam episcopus adhibeatur in
testimonio. 10*
Quod si nec sic emendaverit, clarescentibus culpis, proiciatur de
monasterio, 11 si tamen talis fuerit eius contumacia ut subdi
aut oboedire regulae nolit.
LXIII DE
ORDINE CONGREGATIONIS
1*
Ordines suos in monasterio ita conservent ut conversationis tempus ut
vitae meritum discernit utque abbas constituerit. 2*
Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum nec, quasi libera utens
potestate, iniuste disponat aliquid, 3 sed cogitet semper
quia de omnibus iudiciis et operibus suis redditurus est Deo rationem. 4*
Ergo secundum ordines quos constituerit vel quos habuerint ipsi fratres
sic accedant ad pacem, ad communionem, ad psalmum imponendum, in choro
standum; 5 et in omnibus omnino locis aetas non discernat
ordines nec praeiudicet, 6*
quia Samuhel et Danihel pueri presbyteros iudicaverunt. 7* Ergo excepto
hos quos, ut diximus, altiori consilio abbas praetulerit vel
degradaverit certis ex causis, reliqui omnes ut convertuntur ita sint, 8*
ut verbi gratia qui secunda hora diei venerit in monasterio iuniorem se
noverit illius esse qui prima hora venit diei, cuiuslibet aetatis aut
dignitatis sit, 9 pueris per omnia ab omnibus disciplina
conservata. 10
Iuniores igitur priores suos honorent, priores minores suos diligant. 11*
In ipsa appellatione nominum nulli liceat alium puro appellare nomine, 15
Ubicumque autem sibi obviant fratres, iunior priorem benedictionem
petat. 16*
Transeunte maiore minor surgat et det ei locum sedendi, nec praesumat
iunior consedere nisi ei praecipiat senior suus,
17 ut fiat quod scriptum est: Honore invicem
praevenientes. 18
Pueri parvi vel adulescentes in oratorio vel ad mensas cum disciplina
ordines suos consequantur. 19
Foris autem vel ubiubi, et custodiam habeant et disciplinam, usque dum
ad intellegibilem aetatem perveniant. LXIV
DE ORDINANDO ABBATE
1*
In abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio ut hic
constituatur quem sive omnis concors congregatio secundum timorem Dei,
sive etiam pars quamvis parva congregationis saniore consilio elegerit. 2
Vitae autem merito et sapientiae doctrina eligatur qui ordinandus est,
etiam si ultimus fuerit in ordine congregationis. 3
Quod si etiam omnis congregatio vitiis suis —quod quidem absit—
consentientem personam pari consilio elegerit, 4 et vitia
ipsa aliquatenus in notitia episcopi ad cuius dioecesim pertinet locus
ipse vel ad abbates aut christianos vicinos claruerint, 5*
prohibeant pravorum praevalere consensum, sed domui Dei dignum
constituant dispensatorem, 6 scientes pro hoc se recepturos
mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant, sicut e diverso
peccatum si neglegant. 7*
Ordinatus autem abbas cogitet semper quale onus suscepit et cui
redditurus est rationem vilicationis suae, 8* sciatque sibi
oportere prodesse magis quam praeesse. 9*
Oportet ergo eum esse doctum lege divina, ut sciat et sit unde proferat
nova et vetera, castum, sobrium, misericordem, 10 et semper superexaltet
misericordiam iudicio, ut idem ipse consequatur. 11*
Oderit vitia, 16
Non sit turbulentus et anxius, non sit nimius et obstinatus, non sit
zelotipus et nimis suspiciosus, quia numquam requiescit;
17 in ipsis
imperiis suis providus et consideratus, et sive secundum Deum sive
secundum saeculum sit opera quam iniungit, discernat et temperet, 18
cogitans discretionem sancti Iacob dicentis: Si greges meos plus in
ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die.
19*
Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutum sumens, sic
omnia temperet ut sit et fortes quod cupiant et infirmi non refugiant. 20
Et praecipue ut praesentem regulam in omnibus conservet, 21
ut dum bene ministraverit audiat a Domino quod servus bonus qui erogavit
triticum conservis suis in tempore suo: 22 Amen dico vobis,
ait, super omnia bona sua constituit eum. 1*
Saepius quidem contigit ut per ordinationem praepositi scandala gravia
in monasteriis oriantur, 2 dum sint aliqui maligno spiritu
superbiae inflati et aestimantes se secundos esse abbates, adsumentes
sibi tyrannidem, scandala nutriunt et dissensiones in congregationes
faciunt, 3 et maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote
vel ab eis abbatibus qui abbatem ordinant, ab ipsis etiam et praepositus
ordinatur. 4 Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia
ab ipso initio ordinationis materia ei datur superbiendi, 5
dum ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a potestate
abbatis sui, 11*
Ideo nos vidimus expedire propter pacis caritatisque custodiam in
abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui; 12*
et si potest fieri per decanos ordinetur, ut ante disposuimus, omnis
utilitas monasterii, prout abbas disposuerit, 13 ut, dum
pluribus committitur, unus non superbiat.
14 Quod si aut locus expetit aut congregatio petierit
rationabiliter cum humilitate et abbas iudicaverit expedire, 15*
quemcumque elegerit abbas cum consilio fratrum timentium Deum ordinet
ipse sibi praepositum. 16*
Qui tamen praepositus illa agat cum reverentia quae ab abbate suo ei
iniuncta fuerint, nihil contra abbatis voluntatem aut ordinationem
faciens, 17 quia quantum praelatus est ceteris, ita eum
oportet sollicitius observare praecepta regulae. 18
Qui praepositus si repertus fuerit vitiosus aut elatione deceptus
superbire, aut contemptor sanctae regulae fuerit comprobatus, admoneatur
verbis usque quater; 19 si non emendaverit, adhibeatur ei
correptio disciplinae regularis. 20 Quod si neque sic
correxerit, tunc deiciatur de ordine praepositurae et alius qui dignus
est in loco eius surrogetur. 21 Quod si et postea in
congregatione quietus et oboediens non fuerit, etiam de monasterio
pellatur.
22 Cogitet tamen abbas se de omnibus iudiciis suis Deo
reddere rationem, ne forte invidiae aut zeli flamma urat animam.
LXVI
DE OSTIARIIS MONASTERII
1*
Ad portam monasterii ponatur senex sapiens, qui sciat accipere responsum
et reddere, et cuius maturitas eum non sinat vacari. 2 Qui
portarius cellam debebit habere iuxta portam, ut venientes semper
praesentem inveniant a quo responsum accipiant.
3
Et mox ut aliquis pulsaverit aut pauper clamaverit, Deo gratias
respondeat aut Benedic,
4 et cum omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum
festinanter cum fervore caritatis.
5 Qui portarius si indiget solacio iuniorem
fratrem accipiat. 6*
Monasterium autem, si possit fieri, ita debet constitui ut omnia
necessaria, id est aqua, molendinum, hortum, vel artes diversas intra
monasterium exerceantur, 7*
ut non sit necessitas monachis vagandi foris, quia omnino non expedit
animabus eorum. 8
Hanc autem regulam saepius volumus in congregatione legi, ne quis
fratrum se de ignorantia excuset. LXVII
DE
FRATRIBUS IN VIAM DIRECTIS
1
Dirigendi fratres in via omnium fratrum vel abbatis se orationi
commendent, 2 et semper ad orationem ultimam operis Dei
commemoratio omnium absentum fiat. 3*
Revertentes autem de via fratres ipso die quo redeunt per omnes
canonicas horas, dum expletur opus Dei, prostrati solo oratorii 4
ab omnibus petant orationem propter excessos, ne qui forte surripuerint
in via visus aut auditus malae rei aut otiosi sermonis. 5*
Nec praesumat quisquam referre alio quaecumque foris monasterium viderit
aut audierit, quia plurima destructio est.
6
Quod si quis praesumpserit, vindictae regulari subiaceat. 7*
Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi vel quocumque
ire vel quippiam quamvis parvum sine iussione abbatis facere. LXVIII
SI FRATRI IMPOSSIBILIA INIUNGANTUR 1*
Si cui fratri aliqua forte gravia aut impossibilia iniunguntur,
suscipiat quidem iubentis imperium cum omni mansuetudine et oboedientia.
2*
Quod si omnino virium suarum mensuram viderit pondus oneris excedere,
impossibilitatis suae causas ei qui sibi praeest patienter et opportune
suggerat,3 non superbiendo aut resistendo vel contradicendo. 4
Quod si post suggestionem suam in sua sententia prioris imperium
perduraverit, sciat iunior ita sibi expedire, 5 et ex
caritate, confidens de adiutorio Dei, oboediat. LXIX
UT
IN MONASTERIO NON PRAESUMAT ALTER ALTERUM DEFENDERE
1*
Praecavendum est ne quavis occasione praesumat alter alium defendere
monachum in monasterio aut quasi tueri, 2 etiam si qualivis
consanguinitatis propinquitate iungantur. 3 Nec quolibet modo
id a monachis praesumatur, quia exinde gravissima occasio scandalorum
oriri potest. 4* Quod si quis
haec transgressus fuerit, acrius coerceatur. LXX UT NON PRAESUMAT PASSIM
ALIQUIS CAEDERE
1
Vitetur in monasterio omnis praesumptionis occasio; 2*
atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare
aut caedere, nisi cui potestas ab abbate data fuerit.
3
Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant.
4 Infantum vero usque quindecim annorum aetates disciplinae
diligentia ab omnibus et custodia sit; 5 ed et hoc cum omni
mensura et ratione. 6
Nam in fortiori aetate qui praesumit aliquatenus sine praecepto abbatis
vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinae regulari
subiaceat,
7 quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne
feceris. LXXI
UT
OBOEDIENTES SIBI SINT INVICEM
1*
Oboedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam
sibi invicem ita oboediant fratres, 2 scientes per hanc
oboedientiae viam se ituros ad Deum. 3 Praemisso ergo abbatis
aut praepositorum qui ab eo constituuntur imperio, cui non permittimus
privata imperia praeponi,
4 de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate
et sollicitudine oboediant.
5
Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur. 6*
Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocumque
priore suo corripitur quolibet modo, 7 vel si leviter
senserit animos prioris cuiuscumque contra se iratos vel commotos
quamvis modice, 8*
mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante
pedes eius iaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur
illa commotio.
9*
Quod qui contempserit facere, aut corporali vindictae subiaceat aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur. LXXII
DE ZELO BONO QUOD DEBENT MONACHI HABERE 1*
Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a Deo et ducit ad
infernum, 2 ita est zelus bonus qui separat a vitia et ducit
ad Deum et ad vitam aeternam. 3*
Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi,
4 id est ut honore se invicem praeveniant, 5*
infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime tolerent, 6
oboedientiam sibi certatim impendant; 7*
nullus quod sibi utile iudicat sequatur, sed quod magis alio; 8
caritatem fraternitatis caste impendant, 9*
amore Deum timeant,
10 abbatem suum sincera et humili caritate diligant, 11*
Christo omnino nihil praeponant, 12 qui nos pariter ad vitam
aeternam perducat.
LXXIII DE
HOC QUOD NON OMNIS IUSTITIAE OBSERVATIO IN HAC SIT REGULA CONSTITUTA
1*
Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes in monasteriis
aliquatenus vel honestatem morum aut initium conversationis nos
demonstremus habere. 2*
Ceterum ad perfectionem conversationis qui festinat, sunt doctrinae
sanctorum patrum, quarum observatio perducat hominem ad celsitudinem
perfectionis. 3*
Quae enim pagina aut qui sermo divinae auctoritatis veteris ac novi
testamenti non est rectissima norma vitae humanae? 4 Aut quis
liber sanctorum catholicorum patrum hoc non resonat ut recto cursu
perveniamus ad creatorem nostrum?
5*
Necnon et Collationes Patrum et Instituta et Vitas eorum, sed et Regula
sancti patris nostri Basilii, 6*
quid aliud sunt nisi bene viventium et oboedientium monachorum
instrumenta virtutum? 7* Nobis autem
desidiosis et male viventibus atque neglegentibus rubor confusionis est.
8*
Quisquis ergo ad patriam caelestem festinas, hanc minimam inchoationis
regulam descriptam, adiuvante Christo, perfice, 9*
et tunc demum ad maiora quae supra commemoravimus doctrinae virtutumque
culmina, Deo protegente, pervenies. Amen. [Explicit
Regula] REGULA BENEDICTI 1
Ps-Bas., Admon.Prooem.; Hier., Ep. 22,1. 2
Aug., Civ. 11,28; Vitae Patr. 5,14,15; Aug., Nat. et gr. 20,22; Cypr.,
Ep. 63,5. 3
mihi: datiu suplint el possessiu 3
Ps Bas., Admon.Prooem.; 1; Hier., Ep. 22,15; Vitae Patr. 5,1,9;
Hist.mon. 31; Cypr. Hab. virg. 3; Caes., Serm. 202,2; Rmac 2,4. 4
Ps-Bas., Admon. 11;
Vitae Patr. 5,7,18. 9-18
Aug., En.Ps 33,16-18; 143,9. 12
Aug., En.Ps 33,2,16. 18
Aug., En Ps 33,9; Passio Iulian, 12. 20
Cypr., Test. Prol. 28
Orig., Hom.in Num. 20,22; Hilar., In Ps 136,14; Ambr., Paen. 2,106;
Hier., Ep. 22,6; In Ps 136,9; Aug., En.Ps 136,21; Conf. 8,12,28;
Cassian., Inst. 6,13. 29
Cassian., Inst. 12,17; Cypr., Ad Don. 4. 32
Clem., Cor. 13,1. 33-34
Cypr., Unit.eccl. 2. 35-38
Cypr. Pat. 4. 41
Fulg., Ep. 17,47. 46
Leo, Serm. 88m5; Pelag., Ep.ad Demtr. 8. 48
Hist.mon. 9; Cypr., Op.et eleem. 1; Ep. 13,3; Cassian., Coll. 3,19. 49
Cassian.,
Coll. 3,15; Pachom., Leg. 14; Vitae Patr. 5,11,29; Sacr.Gelas.
III,XXV,1322. 50
In eius doctrina(m): el manuscrit A (Sankt‑Gall Stiftsbibliothek, 914)
presenta aquesta correcció. 50
Caes.,
Reg.mon. 1; Cypr., Ep. 57,1-3; Ep. 63,10; Hab.virg. 21; Ad Fort. 11;
Op.et eleem. 13. 1-8
Cassian., Coll. 18,4.8; Hier., Ep 22,34; Cypr., Ep. 57,1-3. 2-5
Cypr., Mort. 12. 3-5
Cassian., Inst. 5,36; Hier., Ep 125,9. 4-5
Leo, Serm. 18,2; 88,3-4; 89,2; Cassian., Coll. 18,6. 8
Paul.Nol., Ep. 32,1. 9
Aug., C.ep.Parm. 2,13,31; C.Cresc. 3,32,36; 4,37,44; Ep. 93,14,43;
Cassian., Coll. 18,3,2. 10-11
Aug., Op.mon. 36; En.Ps 132,3. 11
Cassian., Inst. 10,6; Vitae Patr. 5,14,10; Leo, Serm. 39,1; 42,4. 12
Cypr., Ad Demetr. 1; Hist.mon. 7; Hier., Ep. 53,9; 58,8. 2
Iren., Adv.haer. 2,35,3. 4
Bas., Reg. 15. 12
Horsies., Lib. 9; 13; Caes., Ep.hortat. 4. 12-13
Cypr., Zel.et liv. 12. 16
RO 1,6. 16-17
R4P 5,11-12; Horsies., Lib. 9; 16; Cassian., Coll. 16,14,4. 16-22
Caes., Ep.hortat. 4. 20
Ambr., Ep. 63,85; Cypr. Dom.orat. 23. 23-24
R4P 2,5-7. 24
Hier., Ep. 82,1. 25
Bas., Reg. 98; Aug., Praec. VII 3. 26
Cassian., Coll. 16,6,4; 16,20; Hier., Ep. 100,1. 27-28
Aug., Serm. 83,7.8; Ferrand., Vita Fulg, 59. 30
Cypr., Zet.et liv. 12; Ambr., Apol.Dav. 51; Aug. Quaest.in Hept.
3,31; Hier., Ep. 14,9. 31
Cypr., Ad Fort. 11; Caes., Reg. virg. 62.64. 32
Sacr.Gelas. I,XXXVIII,358; Horsies., Lib. 17; Sacr.Ver. XXIX,957. 33
Aug., Civ. 22,2; Serm. 113,6; Cassian., Coll. 9,24; 16,9. 34
Aug., Praec. VII 2. 38
Horsies.,
Lib. 11. 38-39
Cypr., Ep. 57,4; Ad Fort. Prol. 2. 5
Cassian., Coll. 24,26,14; Sulp.Sev., Dial. 1,10,1. 6
Caes., Reg.mon. 16. 11
Cypr., Ep. 16,3. 12
Cassian., Inst. 7,9; Bas., Reg.fus.tr. 48; Reg.brev.tr. 104. 1
Aug., OM 1. 1-2
Cypr., Dom.orat. 15; 28. 9
Cypr., Dom.orat. 28. 10
Ambr., Paen. 2,96-97; Hist.mon. 31; Passio Iulian. 46; Cypr.,
Dom.orat. 15. 13-15
Passio Iulian. 46. 16
Cypr., Test. 3,109. 17
Hist.mon. 9. 20-23
Passio Iulian. 46. 21
Athan., Vita Ant. 14; Cypr., Dom.orat. 15; Test. 3,18. 22
Hier., Ep. 79,9. 25
Cypr., Dom.orat. 15; Ep. 59,13. 26
Cypr., Dom.orat. 15. 27Cypr.,
Test. 3,12; Ambr. Exh.virg. 74; Aug. Ep. 157,40; Mend. 15,28. 29
Hier., Ep. 84,1; Passio Iulian. 46; Cypr., Pat. 16; Test. 3,23. 30
Cypr., Dom.orat. 15; Test. 3,22; 106; RMac 21; Cassian, Inst.
4,39,2. 31
Cypr., Dom.orat. 17; Pat. 24; Test. 3,49. 32
Cypr., Test. 3,13-14; Hier., Ep 84,1. 42-43
Porph., Ad Marc.12; Aug., Serm. 96,2; Tr.Jo 43,1; En.Ps 25,11;
Sextus, Enchir. 113-114; Cypr. Dom.orat. 15. 47
Vitae Patr. 3,196; 5,3,5; 7,35,1; Cassian., Inst. 12,25; Coll. 16,6 49
Cypr., Dom.orat. 4; Zel.et liv. 18. 50
Cassian, Inst. 4,9; Evagr., Sent.mon. 1,55; Vitae Patr. 5,4,25. 52
Cypr., Test. 3,103. 53
Cypr., Test. 3,41; Dom.orat. 15. 54
Bas., Reg. 17; Evagr., Ad Eulog. 24. 55
Hier., Ep. 58,6; 60,10. 55-56
Cypr., Ep. 11,1,5; 38,2; 60,5; 65,1; Dom.orat. 29; 31; 35; Ad Don.
15; Zel.et liv. 16; Hier., Ep. 107,9; 130,15; Caes., Ep.”Vereor”;
Serm. 75,3; Evagr., Sent.mon. 37; Pelag., Ep.ad Celant. 24. 56
Cypr., Test. 3,120; Hier., Ep. 58,6; Cassian., Coll. 9,36; Inst.
2,10,3. 57
Cassian., Coll. 20,6,7. 60
Cypr., Test. 3,19. 61
Cypr., Pat, 24; Ep. 72,1. 62
Sulp.Sev., Ep. 2,17; Passio Iulian. 46. 62-63
Cypr., Dom.orat. 15. 65
Didache 2,7. 66-67
Cypr., Zel.et liv. 10. 72
Cypr., Dom.orat. 15. 74
Cypr., Laps. 35; Dom.orat. 15; Caes., Serm. 235,5. 75
Cassian., Coll. 1,7. 78
Cassian., Inst. 10,5. 3
Paul.Nol., Ep. 25,4. 4
Cassian., Inst. 4,10; 4,24,4; 4,27,4; 12,32,2; Pachom., Praec. 30. 7
Cassian., Inst. 4,8. 7-10
Cassian., Inst. 4,12. 10-11
Cypr., Ep. 4,5; Mort. 14. 12-13
Cassian., Coll. 24,26,14; Inst. 4,15; Sulp.Sev., Dial. 1,10,1. 13
Cassian., Coll. 16,6,4. 14
Aug., Cons.ev. 1,13; Cassian., Coll. 23,7,2; Cypr., Ep. 63,1. 17-19
Aug., OM 5. 19
Cassian., Inst. 11,19,2; Bas., Reg.fus.tr. 29. 3
Cassian., Inst. 11,4. 6
Aug., Serm. 211,5. 5
Hist.mon. 31; Cassian., Coll. 18,15. 6-9
Hier., Ep. 98,3. 7
Vitae Patr. 5,15,49. 9
Ambr., Explan.Ps 1,18; Cassian., Coll. 14,2; Inst. 11,10. 10
Cassian., Coll. 11,7,13; Inst. 4,39,1; Vitae Patr. 5,11,46. 10-11
Cypr., Ep. 8,2; 58,11; 67,2; Op.et eleem. 22. 12
Pelag., Ep.ad Demetr. 12. 13
Cassian., Inst. 5,9; Visio Pauli 7. 13-14
Cypr., Ep. 76,7; Zel.et liv. 18; Dom.orat. 4; Laps. 27. 14
Pelag., Ep.ad Celant. 19. 20
Cypr., Dom.orat. 14. 21
Cassian., Coll. 20,9. 23
Cypr., Dom.orat. 4. 24
Passio Sebast. 14. 26
Cypr., Dom.orat. 4. 28
Visio Pauli 7; 10. 31-61
Cassian., Inst. 4,39. 31-32
Bas., Reg. 12; Hist.mon. 31; Cassian., Coll. 24,23. 32
Cassian., Coll. 16,6,4; Cypr., Dom.orat. 14. 33
Passio Anast. 17; Optat. 7,1. 34
Bas., Reg. 65; Cassian., Coll. 19,6; Caes., Serm. 156,2-3. 35
Cassian., Coll. 16,22; 16,26,2; 18,11; Inst., 4,39,2; 4,41; 12,33;
Sulp.Sev., Dial. 1,20. 42
Cypr., Pat. 20. 43
Cypr., Test. 3,39. 44
Cassian., Coll. 2,10,1; Inst. 4,39,2; Vitae Patr. 5,4,25. 49
Cypr., Ep. 2,2; Cassian., Inst. 4,39,2. 51
RMac. 3; Vitae Patr. 3,206; Bas., Reg. 62; Cassian., Inst. 4,39,2;
12,32,1; 12,33; Coll. 12,13; 24,16; Vitae Patr. 7,43,2. 55
Cassian., Coll. 2,10; Inst. 4,39,2. 56
Vitae Patr. 7,32,3. 59
Cassian., Inst. 4,39,2. 60
Cypr., Ad Demetr. 1; Cassian., Inst. 4,39,2. 61
Sextus, Enchir. 134;
145. 62-64
Bas., Reg. 86. 65
Oratio Manassae 9. 67-69
Cassian., Inst. 4,39,3; Coll. 11,7,13. 69
Cassian., Coll. 11,6; 11,8,1. 2
Cassian., Coll. 2,26. 4
Ad supradictas (kalendas) novembres... 4
Cassian., Inst. 3,4. 3
Antiphona.
La forma antefana pertany al llatí tardà. No
tots els còdexs de la RB presenten aquesta forma que recull el
manuscrit de Sankt-Gall. 8
Expositiones earum (scripturarum). 8
Vitae Patr., 5,14,13; Caes. Reg.virg. 69; Cassian., Coll. 1,20,6. 10
Kyrie eleison. 11
Cassian., Inst. 2,3; Coll. 2,26. 3
Cassian., Inst. 2,4. 6
Tria cantica de (libris) Prophetarum; genitiu precedit de la
preposició de. Tria
cantica...quas. 8
Caes., Reg.virg. 69. 9
lectionem de Evangelia: genitiu precedit de la preposició de
(el mateix a 13,11; 17,8). 9
Cypr. Dom.orat. 26. 12
Caes., Reg.virg. 69. Tit
Cassian., Inst. 3,3,10; 3,4,1. 4 Lectionem
de libro Apocalipsis. Canticum...qui. 1
Caes. Reg.virg. 69; Cassian., Inst. 3,3. 9
Sabbatorum autem (die). 12
Concil.Gerund. C.10; Cassian., Coll. 9,33. 13
Aug., Serm. 56,13; Cypr., Dom.orat. 23. 3 Vespera
vero iam antefana (dicatur). 1-5
Cypr., Dom.orat. 35-36; Cassian., Inst. 3,4. 2
Sacr.Gelas. I,XXXVII,332. 7
Cassian., Inst. 2,10; Coll. 9,16,1; 9,36; Vita Patr.Iur. 64. 9
Caes., Reg.mon. 21. 1
Cassian., Coll. 10,10,2. 25
Vitae Patr. 5,4,57; 3,6. 1
Cypr., Dom.orat. 4. 6
Cypr., Dom.orat. 4. 7
Aug., Ep. 48,3; Praec.II 3. 1-2
Bas., Reg. 108; Cassian., Coll. 23,6; Ambr., Inst.virg. 8; Cypr.,
Dom.orat. 4; 26. 3
Cassian., Coll. 1,6-7; 9,15; 9,28; 19,6,8; Inst. 5,32-33; Ps-Bas.,
Admon. 11. 4
Aug., Ep. 130,20; Cassian., Inst. 2,10,3; Coll. 2,22; 4,2; 9,3;
9,26; 9,36,1; 10,5; Hist.mon. 1. 5
Cassian., Coll. 9,15; Inst. 2,7,3; Pachom., Praec. 6. 1
Hier., Ep. 22,35; Aug., Mor.eccl. 1,31,67. 2
Cassian., Inst. 4,10,17. 5
Aug., OM 10; Caes., Reg.virg. 12. 2
Aug., Praec.III 4. 5-6
Cassian., Inst. 1,1; 1,11; Pall., Hist.Laus. 32. 1
RMac 12; Pachom., Inst. 9; Iud. 4; Cassian., Inst. 4,41,2; Caes.
Reg.virg. 62; 64. 1-2
Orig., Hom. in Iesu Nave 7. 2-4
RO 32. 5
RMac 27. 1
R4P 5,1; RMac 12,3-4. 2
RO 32,9. 3
Cassian., Coll. 6,11. 4
Caes., Reg.virg. 11; RO 32,6-8. 5
Cassian., Inst. 4,16. 1-2
RO 32,6-8; Cassian., Inst. 2,16. 4
Orig., Hom. in Iesu Nave 7. 1-2
Cassian., Inst. 2,16; RO 33. 2
Vitae Patr. 5,5,4; Orig., Hom. in Iesu Nave 7. 3
Caes., Reg.mon. 23; Reg.virg. 34; Aurel., Reg.mon. 36. 4
Vitae Patr. 5,13,13. 5-9
Cypr., Ep. 55,15-16. 7
Cypr., Ep. 68,4. 8
Orig., Hom. in Iesu Nave 7. 9
Paul.Nol., Ep. 11,8. 1
RMac 17; Concil.Agath. c.38. 2-3
Cypr., Ep. 55,15-16. 2-6
Orig., Hom. in Iesu Nave 7. 3
Vitae Patr. 5,5,4; 5,10,85. 3-6
Ambr., Off. 2,135; Cassian., Inst. 10,7. 6
Cypr., Hab.virg. 17; Unit.eccl. 9; Mort. 14; Bas., Reg. 76; Cassian.,
Inst. 10,7; RO 35. 7-8
Orig., Hom. in Iesu Nave 7; Cypr., Ep. 59,15; Hab.virg. 17; Aug.,
Praec.IV 9; Ps-Bas., Admon. 18; Vinc. Ler., Common. I,8. 8
Hier., Ep. 2,1; 16,1; 130,19. 1
Emendationem (vitii) pro quo... 1-2
Pachom., Praec. 136. 1-2
Pachom., Iud. 13. 1-16
R4P 3,24; RO 25, 4-5
Cypr., Ep. 63,1. 6
Vitae Patr. 3,170; 7,5,2. 7
Aug., En.Ps 103,1,19. 8-10
R4P 3,26-27. 10
Bas., Reg. 103-104; Cassian., Inst. 4,19,3. 10-11
R4P 3,28-30. 12
RO 25. 13
Aug., En.Ps 103,1,19. 16
Aug., Ep. 22,6; Cypr., Pat. 24. 18
Aug., Praec.V 10. 3
Pachom., Praec. 66. 4
Caes., Reg.virg. 32. 4-5
R4P 3,29. Tit
Bas., Reg. 29. 1
Cassian., Inst. 7,21; Ferrand., Vita Fulg. 51. 2
2RP 10; RO 30,2; Pachom., Praec. 106. 3
Cf. 55,19 codicem...tabulas...grafium. 3
Sulp.Sev., Vita Mart. 10,6; Aug., OM 4; Cassian., Inst. 4,13. 4
Cassian., Inst. 2,3; Bas., Reg. 29; 106. 5
Omnia
vero... sperare (debent)... 5
Caes., Reg.mon. 2; 16; Pachom., Praec. 81. 6
Aug., Praec.I 2. 7
Cassian., Inst. 7,21. 1
Aug., Praec.I 3. 2-3
Ferrand., Vita Fulg. 51. 3-4
Aug., Praec.III 5. 5
Cypr., Dom.orat. 23. 1
Hier., Ep 22,35; Caes., Serm. 196,2. 6-11
Cassian., Inst. 4,19,1-3. 12
Caes., Reg.virg. 14. 13
Aug., Praec.V 9. 15
Sace.Gelas. I,XLI,395; Cassian., Inst. 4,3; Coll. 20,1. 17-18
Cassiod., Comm.psalt.ps 69,2. 1-4
Bas., Reg. 35-37. 8
Caes., Reg.virg. 29; Aug., Praec.V 5-7. 9
Caes., Reg.mon. 24; Reg.virg. 71. 2
Hier., Ep. 22,35. 5
Hist.mon. 3; 12; R4P 2,42. 5-7
Cassian., Inst. 4,17. 6
Cypr., Ep. 14,2. 6-7
Caes., Reg.virg. 18; Pachom., Praec. 33; Cassian., Inst. 4,17. 8
Cypr., Ep. 4,2. 8-9
R4P 2,42; 2RP 46; RMac 18. 4
Cassian., Coll. 24,2,3. 5
Cypr., Ep. 2,2. 6
Vitae Patr. 5,4,31; Bas., Reg. 9. 8
Cypr., Test. 14; Ep. 2,2. 1-4
Hier., Praef.in Reg.Pachom. 5. 2-8
Aug., OM 2. 4
Non autem Heptateuchum aut (libros) Regum... 11
Bas., Reg. 137. 1-3
2RP 31; RMac 14; 3RP 6,2; Cassian., Coll. 4,12. 2
com
en 22,6: cum tamen gravitate. Benet sembla voler donar sempre
una raó. 2
Cypr., Dom.orat. 4. 3
Porcar., Monita 12. 4
Pachom., Praec. 10;
Cassian., Inst. 3,7,2. 6
Cassian., Inst. 3,7,1-2; 2,15,2; 4,16,1. 7
Ideo
autem eos in ultimo (grado)... 8
Cypr., Ep. 4,2; Cassian., Inst. 3,7; 2RP 37; RMac 15. 10-11
Pachom., Praec. 9. 11-12
Cassian., Inst. 3,7,1. 14-16
Caes., Reg.virg. 10; 12. 15
si... non emendaverit com a 23,3;33,8; 65,19... 18
Cassian., Inst. 4,18; 5,20; Aug., Praec.III 1-2. 19
Bas., Reg. 96. 1
excommunicantur...
iaceat: passa del singular al plural. 1-2
RMac 26. 1-3
Cassian., Inst. 2,16; 4,16,1. 1-2
Cassian., Inst. 4,16,2; 3,7,1-2; Pachom., Praec. 14. 3
Aug., OM 10. 1-2
Cassian., Inst. 4,16,1; Pachom., Praec. 125; 131. 3-4
Aug., Praec.IV 11. 5
Vitae Patr. 5,4,25; 5,5,3; 5,10,85. 5-6
Cypr., Op.et eleem. 3; Cassian., Inst. 4,9; Coll. 2,12-13; Bas.,
Reg. 200. 6
senioribus
no concorda amb sciat. 2
R4P 2,10. 4
Cassian., Inst. 11,13. 1
Bas., Reg. 192; Cypr., Test. 3 Prol; Dom.orat. 7; Ad Fort.Prol 1.3;
Zel.et liv. 16; Ep. 38,2; Aug., Op.mon. 37. 3
Vitae Patr. 5,6,21. 8
Athan., Vita Ant. 25; Hist.mon. 1; Aug., Mor.eccl. 1,33,70; Vitae
Patr. 5,1,16; Cassian., Inst. 2,3; 5,39,3; Coll. 18,11; 24,12,2;
Vita Patr.Iur. 10; Ferrand., Vita Fulg. 52; Hier., Ep. 125,11; Aug.,
Op.mon. 23-24. 10
Hier., Ep. 43,2. 10-11
Caes., Reg.mon. 14; RMac 10-11. 18
Cassian., Inst. 10,2,1. 22
Hier., Ep. 22,35; 108,19; R4P 3,6-7; Caes., Serm. 73,4. 23-24
Pachom., Leg. 3. 1-4
Leo, Serm. 39,2; 42,1-6. 2
Leo, Serm. 43,3; 88,3. 4
Cassian., Inst. 12,16; Leo, Serm. 49,4. 5
Leo, Serm. 40,1; Ambr., Virg. 3,17. 7
Leo, Serm. 42,2; Sacr.Gelas. I,LV,513. 9
Ferrand., Vita Fulg. 35; 55. 10
2RP 10. 1
Bas., Reg. 107. 3
cum tremore, com a 47,4. 4
Pachom., Praec. 142; RO 12,2. 1
Aug., OM 8. 1-3
Aug., Praec.II 2. 2-5
Cassian.,
Inst. 2,10,2. 4
Cypr., Dom.orat. 4-5; Cassian., Inst. 2,5,5; 2,10,2; 2,12; 5,34;
Coll. 1,7; 2,12; 4,4; 9,6,7; 10,8; 12,8; 12,35; 21,22; 23,11. 1
Hist.mon. 7. 2
Pachom., Praec. 51. 3-13
Hist.mon. 1; 2; 7; 17. 3
Cassian., Coll. 21,7,2. 4
Cypr., Dom.orat. 23. 7
Sacr.Gelas. I,XVI; I,XXXVIII,352 8
Hist.mon. 1; Pachom., Praec. 51. 9
Cassian., Coll. 2,25-26; Hist.mon. 2; 7; R4P 2,41-42. 10
Cassian., Inst. 5,24; Coll. 21,14,3; 24,17. 10-11
Hist.mon. 7. 12-13
Hist.mon. 1; 2; 7; 9; Sulp.Sev., Vita Mart. 25,3; Paul.Nol., Ep.
23,4. 15
Cypr., Ep 14,2; Cassian., Inst. 4,7; RMac 20. 18
La
mateixa idea es troba a 35,13; 40,9; 41,5; (cf.34,6). 23-24
Bas., Reg.fus.tr. 32-33; R4P 2,37-38.40; 2RP 16; RO 26,4. 24
salutatis humiliter (hospitibus). 1
Aug., Praec.IV 11; Pachom., Praec. 106; Caes., Reg.mon.15;
Reg.virg. 25; Cassian., Inst. 4,16; Bas., Reg. 105; RO 26;
Vita Patr.Iur. 172-173. 2-3
Aug., Praec.V 3; Caes., Reg.mon. 1; Reg.virg. 40; Pachom., Praec.
53. 4
Cypr., Ep. 4,2. 1
Cassian., Inst. 1,10. 1-2
Cypr., Ep. 14,2. 6
Vita.Patr.Iur. 127. 7
Sed ( accipiant) quales inveniri possunt... 7-8
Bas., Reg. 9; 11; 95. 7-11
Cassian., Inst. 1,3. 9
Caes., Reg.virg. 43. 10
Horsies., Lib. 22; Hier., Praef.in Reg.Pachom. 4. 10-11
Pachom., Praec. 81. 14
Aliquanto... modice: pleonasme. 16-17
Cassian., Inst. 4,14; 4,16,3; 7,7,3; Vita Patr.Iur. 79; Caes.
Reg.virg. 30. 17-18
Cypr., Ep. 2,2. 20
Aug., Praec.I 3; Bas., Reg. 94. 1
R4P 2,41; Vita Patr.Iur. 172-173. 1
Cum omni humilitate com a 6,7; 20,2 (cf. 3,4). 2
Aug., Praec.I 7; Bas., Reg. 102; Cypr., Test. 3,51. 3
Iterum abbas iubeat: com a 44,6. 4-7
Aug., OM 8. 5
Cassian., Inst. 7,25,1; 7,30. 9
Vitae Patr. 5,10,98. 1
Pachom., Praec. 49. 1-4
Caes., Reg.mon. 1; Reg.virg. 58; Cassian., Coll. 20,1. 3
R4P
2,27. 3-4
Cassian., Inst. 4,3,1; 4,32. 6
Cassian., Inst. 4,7. 7
Bas., Reg. 6; 7; Cassian., Inst. 4,3,1. 8
Cassian., Coll. 24,25,2; R4P 2,26; Cypr., Hab.virg. 21. 9
Caes., Reg.virg. 58; RMac 23. 13
stat en
lloc de steterit al v. 11. 17
Cassian., Inst. 7,9. 18
Cassian., Inst. 4,36,2. 22
Igual que a 35, 17‑18; 38,3 Benet repeteix tres vegades el
verset. 23
Vitae Patr. 5,13,13. 24-25
RMac 24; Caes., Reg.mon. 1. 25
Cassian., Inst. 2,3,1; 4,20; Coll. 18,7; 24,23; Bas., Reg. 106; RMac
24. 26-28
Pachom., Praec. 49; Cassian., Inst. 4,5-6. 5
Vegeu 58,24. 6
Cypr., Ep 15,2. 7-8
Bas., Reg. 7. 8
Vegeu
també 40,8. 1
Frase semblant a la de 58,1. 6
Bas., Reg. 6. 7
RO 35. 13
R4P 4,3-8. 1
Si
quis: Els capítols 59;60; 61 i 62 comencen de la mateixa manera. Segons A.
de Vogüé, la Regla podria estar destinada a més d'una comunitat. 1
Aurel., Reg.mon. 46. 4
Cypr., Ep. 13,16. 5
Com a 60,7. 6
Vitae
merito: vegeu 21,4; 63,1; 64,2. 10-11
RO 35; Aug., Praec.IV 9; VI 2. 1
Ferrand., Vita Fulg. 39. 2-3
Cypr., Ep. 55,21. 4-5
Hier., Praef.in Reg.Pachom. 3. 6
Hier., Ep. 37,4; 58,1; Ps-Bas., Admon. 17. 7
Sulp.Sev., Dial.I 5; Ferrand., Vita Fulg. 36. 8
Hier., Praef.in Reg.Pachom. 3. 11
Ferrand., Vita Fulg. 53. 12
Hier., Ep. 117,6. 16-17
Cypr., Test. 3,85. 17 La
mateixa cita paulina es troba a 72,4. 18
Aquí Benet sembla restringir la norma donada al v. 5: in omnibus
omnino locis. 1-5
Cypr., Ep. 67,2-3; Dom.orat. 23. 5
Ferrand., Vita Fulg. 16. 7
Aug., Praec.VII 3. 8
sciatque
com a 2,7. 8
Aug., Serm. 340,1; Civ. 19,19; C.Faust. 22,56. 9
Bas., Reg.fus.tr. 35,1. 11
Aug., Serm. 49,5; Civ. 14,6; Praec.IV 10; Ferrand., Vita Fulg. 53;
Caes., Reg.virg. 24. 12
Hier., Ep. 60,7; 108,20; 130,11; Aug., En.Ps 118,4,1. 13
Cassian., Coll. 2,13,10. 15
Aug., Praec.VII 3. 17
Providus et consideratus (sit). 19
Cassian., Coll. 2,4,4; Inst. 2,12,2. 20
Audiat a Domino quod servus bonus (audivit). 21
R4P 3,27. Tit
Caes., Reg.virg. 16; RMac 27. 1-2
Cypr., Unit.eccl. 10; Zel.et liv. 6. 11
Cypr., Dom.orat. 23. 12
Cypr., Unit.eccl. 10; Cassian., Inst. 7,9. 14
Cf. 40,8; 48,7. 15-22
Cypr., Zel.et liv. 6. 16-17
Pachom., Inst. 17. 22
La
frase és com la de 63,3. 1
Cassian., Inst. 4,7; Hist.mon. 17. 3
Benedic
equival a demanar la benedicció (cf. 5324; 63,15). 4
cum omni mansuetudine com a 68,1; 70,5 etc. 5
Malgrat
el títol del capítol, portarius és el nom que Benet dóna
al porter del monestir. 6-7
Hist.mon. 17. 7
Hist.mon. 2. 3-4
Vita Patr.Iur. 50. 5
Vitae Patr. 5,15,59; Pachom., Praec. 57; 86. 7
Pachom., Praec. 84; RO 31; Cassian., Inst. 4,10. 1-3
Bas., Reg. 69; Ps-Bas., Admon. 6. 1-5
Cassian., Inst. 4,10. 2
Caes., Serm. 233,7. 1
Bas., Reg. 26; Horsies., Lib. 24; Pachom., Iud. 16. 4
Pachom., Iud. 16. Tit
Ut
non praesumat també en el títol del capítol 69. 1
praesumpcio i occasio com a 69,1.3. 2
Pachom., Inst. 5. 3
coram omnibus, com a 23,3; ut ceteri metum habeant (cf. 48,20: ut ceteri
timeant). 3
Caes., Reg.virg. 26. 7
La
mateixa cita apareix a 61,14 (cf. 4,9). 1
Aug., Civ. 13,20; Cassian., Inst. 4,30,1; 12,31. 4
Iuniores
prioribus suis (cf. 63,10.12): aquesta obediència mútua també és
jeràrquica. 5
Contentiosus:
cf. 3,9; 4,68. 6-8
Cassian., Coll. 16,15. 8
Cassian., Inst. 4,16,1. 9
Aut... aut:
no es tracta tant d'una alternativa, com de càstigs successius. 9
Clem., Cor. 3. Tit.
Zelo quod: als vv. 1.3 el pronom neutre quod no hi és. 1
Cypr., Zel.et liv. 10-11; Hier., In Ezech. 16,52; Clem., Cor 9. 3
Ambr., Expos.Ps 118,18,4. 4
Honore
se invicem praeveniant: aquesta citació la trobem també a 63,17. 5
Cassian., Coll. 6,3,5; 19,9,1; Inst. 12,33,1. 7
Cassian., Coll. 16,22; 17,9; Ps-Bas., Admon. 4. 7-8
Ambr., Expos.Ps 118,18,11. 9
Cassian., Coll. 11,13; Sacr.Ver. XXX,1104; Cypr., Dom.orat. 15; Ambr.,
Expos.Ps 118,18,10. 10
Ja
en el c. 64,15 parla de l'estimació a l'abat. 11
Cypr., Dom.orat. 15; Ad Fort. 6; Aug., En.Ps 29,9. 11-12
Cypr., Ep. 76,7. 1
Regulam autem hanc igual que a 66,8. 1
Cassian., Coll. 21,10,1; Inst. 4,39,1; Vitae Patr. 5,11,29; Hist.mon.
31. 2
Cassian., Inst. 4,8; Coll. 2,24; 9,2,3; 9,7,4; 10,8; 20,3; 21,5,4. 3-4
Cassiod., Comm.psalt. Ps 16; 22.. 5
Cf. 42,3.5. 5-6
Vita Patr.Iur. 174. 6
Ambr., Expos.Ps 118,18,17-18; Cassian., Coll. 6,10,3; 24,24,3. 7
Ambr., Expos.Ps 118,18,11; 118,18,13; Cassian., Coll.12,16,3; Vita
Patr.Iur. 113. 8
Vitae Patr. 5,11,29; Aug., OM 10. 9
Cassian., Coll. 18,15; 21,24,3; 22,7; Inst. 4,23; Caes., Serm.
236,1.
|